Letter #666
Gemma Frisius to Ioannes DANTISCUSLeuven (Lovanium), 1531-08-07
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, domino Ioanni Dantisco, episcopo Culmensi, oratori regis Poloniae.
Salutem et servitutis meae commendationem.
Fortassis male meam tam diuturnam absentiam a Dominatione Vestra Reverendissima accipi metuebam atque ob id has turbulentas manu trepidante cerebro disperso congessi, petens me quam optime purgatum haberi apud Dominationem Vestram. Neque enim meae neglegentiae imputari iuste potest, quod vel ipse Campensis (cui Dominatio Vestra plurimum confidit) atque alii non parvi ponderis testabuntur. Sed, ut demum brevissimis causam absolvam, venissem die Sabbati proxime transacta, nam tum expeditus quidem fui negotiis mihi commissis, sed impeditus morbo certe non levi, qui me corripuerat vix a limine mansionis Dominationis Vestrae digressum atque huc usque va superinscribed⌈aa superinscribed⌉na spe detinuit. Nunc ostenso medicis lotio dicunt illi me in ambiguo esse sive in discrimine vitae, nam hepar meum usque adeo incensum est, ut vix restingui possit, et si proficiscendum mihi sit vel paululum, maius imminere periculum. Mitto igitur ad Dominationem Vestram Reverendissimam Ccumulum librorum, quos in catalogo nostro mihi praescripserat, assignato pretio, desunt tamen quattuor vel quinque, quos hic invenire non potui, et, si placet Dominationi Vestrae pretium, potest eos servare. Ego vero cogor adhuc 4-r vel quinque diebus hic decumbere, donec videro, quid Deus mecum agere velit, neque enim diu durare potest, quin me vel Deo vel vitae reddet. Si vero Dominatio Vestra mihi pro me, medicis et medicinis vellet mittere unum vel duos Philippeos, vel quantum ei placeret, bene mecum ageret, et si morior, gratiam a Deo accipiet; si vivam, non ero ingratus.
Ex Lovanio, 7-o Augusti 1531.
Vestrae Dominationis Reverendissimae humillimus servus Gemma Phrysius