Letter #668
Lodovico ALIFIO to Ioannes DANTISCUSBari, 1531-08-12
received Brussels, [1531]-09-17 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino Iohanni Dantisco, episcopo Chulmensi, serenissi paper damaged⌈[serenissi]serenissi paper damaged⌉marum maiestatum Poloniae oratori paper damaged⌈[oratori]oratori paper damaged⌉ dignissimo etc., domino paper damaged⌈[domino]domino paper damaged⌉ et fratri honorando
Apud s(acram) or s(acratissimam)⌈s(acram)s(acram) or s(acratissimam)⌉ caesaream et catholicam maiestatem
Reverendissime in Christo Pater et Domine, mi domine et frater obser(vand)e or obser(vandissim)e⌈obser(vand)eobser(vand)e or obser(vandissim)e⌉.
Commendatione praemissa.
Hactenus nihil scripsi de causa Montis Sericoi, nam sperabam propediem ipsius causae finem et quamquam opportune et importune actum sit cum commissario causae et cum ceteris officialibus regiis, ut sententia proferatur. In quamcumque cadat partem, tamen huc usque non nisi verba reportamus. Excusant se cum causis rebellium, quas magis caesaris interesse dicunt et propterea omnes alias causas praeter rebellium silentio condonarunt. Oblatae sunt eis caesaris litterae et promissiones, quibus mandatur, ut causa Montis Sericoi quam primum expediatur. Lectae sunt caesaris litterae et reverenter exceptae, sed eas executioni mandare non curant allegantes se prae manibus habere, quae statum caesaris propius attingunt. His expeditis ad cetera se libenter accomodaturos asserunt. Scripsi tandem domino Ioanni de Palo, ut aliquod munusculum offerat, quo causa celerrime expediatur. Denique nullum non movebo lapidem, ut causa intra paucos dies expediatur. Esto, quod sim certus, sententiam contra nos promulgari debere, sed huius tragoediae finem desidero, quo serenissimae maiestatis reginalis mandato satis fiat et votis pariter Dominationis Vestrae Reverendissimae, cui me et servitia mea ex corde commendo.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Bari, die 12-o Augusti 1531.
Postscript:
Non ignoret Dominatio Vestra Reverendissima sescentos ducatos brevi fore persolvendos in manibus domini Iohannis Violae. Sic reginali thesaurario mandatum est.
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Dominationis ad vota paratissimus Ludovicus Aliphius etc. paper damaged⌈[etc.]etc. paper damaged⌉