Letter #6683
Ioannes DANTISCUS to Ermland (Warmia) Chapter[Heilsber]g (Lidzbark Warmiński), 1541-01-[07]
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Venerabilibus Dominis praelatis, canonicis et capitulo ecclesiae nostrae Varmiensis, fratribus sincere nobis dilectis
[Ioannes Dei] [grat]ia [episcopu]s Va[r]miensis
Venerabiles domini fratres sincere dilecti.
Exhibuit nobis nobilis Nicolaus Plotowski mandatum regium ad Fraternitates Vestras inscriptum, conquestus, quod praeter usum in iis terris receptum, cum subditus regius sit et in terra Culmensi, sicut et alii nobiles, bona sua habeat, a Fraternitatibus Vestris non secus atque illarum agricola in ius ratione cuiusdam pellionis, non observata eius existimatione, bis imperiose citatus fuerit. Quod cum a nobis probari non potuerit, ne quid igitur Fraternitatibus Vestris (solent enim eiusmodi abusus in Regno graviter accipi) inde odii suboriri et incivilitatis attribui possit, eas citationum litteras ab eo retinuimus.
Ceterum maiestas regia a Fraternitatibus Vestris postulat, ut se certiorem reddant, cuius haec domus sit, quemadmodum ex mandato latius agnoscent, neque alios permittit processus. Proinde pro nostra benevolentia, ne qua in re impingant, has dare ad Fraternitates Vestras consentaneum duximus.
Commiseramus praeterea venerabili fratri nostro, domino Achacio a Trenka, canonico ecclesiae nostrae Varmiensis, in Allenstein administratori, ea ad Fraternitates Vestras referre, quae ad nos nepos noster ex urbe in negotiis Fraternitaum Vestrarum perscripsit, verum cum, non sine nostro dolore, adversa valetudine praepeditus, coram esse nequit, venerabilis dominus custos et vicarius noster, ut existimamus, de iis rebus, quas nepos noster ... ad se mitt... ....
[Quas fe]liciter valere o[pt]amus.
[Ex] [Heilsber]g, [V]II Ianuarii MDXLI.