Perlatum est huc certo serenissimam ⌊maiestatem regiam⌋ in ⌊comitiis⌋ nuper Cracoviensibus capitaneatum Sluchoviensem magnifico domino ⌊palatino Posnaniensi⌋, et alterum, Gnevensem, capitaneatum domino ⌊palatino Plocensi⌋ contulisse. Quae res hic omnium animos vehementer pe[r]turbavit, ut quae graviorem privilegiis hic nostris derogant, in eo, quod iam dominos palatinos ex ⌊Regno⌋ et tertium illum ⌊Borszimowski⌋ in castro Rogosnensi habere hic capitaneos debeamus. Estque iam ea opinio in non paucis apud ⌊nostrates⌋, quod ⌊domini Poloni⌋ ⌊Prutenos⌋ non solum privilegiis privare, verum etiam eos funditus eicere ex ⌊Prussia⌋ seque inserere conantur.
Unde potissimum a civitatibus consilia quaeruntur, quae alter ab altero, non privatim modo, verum et publice postulare incipiunt, quid faciendum veniat, ne sic ex insperato opprimantur et in perpetuam servitutem redigantur, ex quo potentes adeo duo palatini iis terris contra pr[i]vilegia intrudantur. Quae aperte haec verba et eam sententiam continent {etc.}:
Item omnes nobiles militares cives et incolas ⌊terrarum Prussiae⌋ hac etiam prosequemur praerogativa, quod praelaturas dignitates et officia hactenus illic consistentia et in posterum constituenda, item castra et tenutas civitatum et locorum in terris praedictis nullo extraneo aut forensi, sed proprio indigenae conferemus etc.
Proinde, Serenissime Rex, domine clementissme, cum serenissimae maiestatis vestrae maiores, praesertim serenissimus ⌊parens⌋ serenissimae maiestatis vestrae, eadem privilegia , i[tem] in eo articulo maxime, non semel, manu etiam propria subscripta confirmaverit, quod nemini hic incognitum est, et iam contr[a]rium fiat, suspicantur omnes serenissimae ⌊maiestatis eius⌋ in hac ultima [aeta]te non
plene istius rei habere scientiam, quae alioqui in promissis semper fuit constantissima, quandoquidem sub maiori sigillo litterae, quibus mandatur, ut
castrum Slochoviense domino ⌊palatino Posnaniensi⌋ t[rada]tur, sunt conscriptae. Rogarunt
itaque omnes ⌊harum terrarum ordi[nes]⌋ per reverendissimum dominum ⌊episcopum Culmensem⌋ et me, qui ea in re paulo ante serenissimae ⌊maiestati eius regiae⌋ ambo scripsimus, ut serenissima ⌊maiestas eius⌋ hanc collationem castri Slochoviensis usque ad proximum hic nostrum pro die Sancti Stanislai in Maio[1] ⌊conventum⌋ differret, unde ex communi consilio quaedam ea in re essent ad ⌊eius maiestatem⌋ referenda.
Interim tamen venerunt litterae regiae sub maiori sigillo, ut possessio castri illius domino ⌊palat[ino] Posnaniensi⌋ sine ulla mora concederetur. Quod hic omnes non parvo afficit maerore,
cf. Vulg. Act 15.8 Et qui novit corda Deus ⌊quorum Deus corda novitcf. Vulg. Act 15.8 Et qui novit corda Deus ⌋. Cumque hic sim constitutus ⌊consilii Pruteni⌋ praesidens et veluti rerum omnium, quae hic aguntur, excubitor et custos, videamque iis periculosissimis temporibus in tot sectis, quae passim in vicinis atque etiam hic apud nos dispersae sunt, facile novi motus posse fieri, ex quibus non solum mihi et ⌊ecclesiae meae⌋ subditis, qui eiusmodi sectis viciniores sumus, verum etiam ⌊terris serenissimae maiestatis vestrae his omnibus⌋ manifestissima imminere pericula, non potui commi[t]tere, quin haec omnia in notitiam Serenissimae Maiestatis Vestrae deducerem, et potissimum ob id, quod Serenissima Maiestas Vestra iussit, ut de iis, quae scriptu digna viderentur, hinc scriberem saepius. Haec quidem, pro fide mea non digna sol[u]m, verum etiam et necessaria esse arbitratus sum, ut ea Serenissima Maiestas Vestra sciret quamprimum.
Cui humillime supplico sic hoc negotium apud serenissimum ⌊parentem⌋ suum, dominum meum clementissimum, tra[cta]re velit, ut collatio haec Slochoviensis suspenderetur quousque eius serenissimam ⌊maiestatem regiam⌋ instantibus hic ⌊comitiis⌋, vel per nuntios, aut [per] litteras domini ⌊consiliarii harum terrarum⌋ convenire possent eaque sugg[e]rere, quae et pro dignitate, et commodis ⌊eius serenissimae maiestatis⌋ videren[tur] opportuniora.
Hanc itaque schedam ad mandatum Serenissimae Maiestatis Vestrae scrip[si], ne mihi aliquando incommodet, ut Serenissima Maiestas Vestra una mecum clementer comm[enda]tam habere dignetur, rogo supplicissime.