Letter #671
Conradus GOCLENIUS (WACKERS) to Ioannes DANTISCUSLeuven (Lovanium), 1531-08-16
received Brussels, [1531]-08-19 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo Domino Ioanni Dantisco episcopo Culmensi, serenissimi Poloniae regis apud caesarem oratori, domino suo clementissimo
Quemadmodum servi in comoediis solent, ubi scelus aliquod commiserunt, sibi aliquem deprecatorem parare adversus herilem iracundiam, ita ego non ita pridem mihi conscius, quam parum officiose responderim tuo in me studio et postremae epistolae, quo te uterer ad impetrationem veniae placabiliore, prius Cornelium Scepperum nostrum adortus sum, sedulo agens cum illo, ut ipse mihi suum patrocinium accommodaret, ne quo modo a gratia tua, quam omnibus fortunis potiorem duco, me pateretur excidere. Simul illi indicavi, quae negotia me sibi non sine gravi molestia sic devinctum haberent, ut ad alia nequaquam satis otii suppeteret. Quae excusatio si apud aequitatem tuam invenit locum, nihil attinet easdem causas repetere. Sin autem Scepperus frustra in ea re laboravit, nihil mihi spei est reliquum, ut rudi written over a⌈aii written over a⌉s epistola mea facundiam illius praesentissimam exsuperet.
Interim tamen dum pendeo animi, illud mihi persuadebo, quod maxime est in votis, te vel admisisse excusationem meam, vel certe negligentiae, si quam arbitrere commissam, ignovisse. Quid enim non persuadeam de te superinscribed⌈de tede te superinscribed⌉ mihi, cuius humanitatem, ut ceteras virtutes taceam, nemo est paulo humanior tota Europa, qui nesciat.
Ceterum quod ad beneficium tuum nuperrimum pertinet, quo effectum est, ut inter candidatos caesareae gratiae mei quoque nominis ratio haberetur, non habeo quibus verbis explicem, quantum me tibi debere confiteor. Timanthem igitur illum imitabor, et quod omnem meam dicendi facultatem exsuperat tacito animo iudicio venerabor ac parentis loco mihi semper habendum existimabo tanti muneris auctorem, quod mihi per Tuam Reverendissimam Celsitudinem, et domini Alphonsi Valdesii, Thesei tui, fidem indubitissimum polliceor, non defuturus occasioni, si ita res ferat, ut liceat omnibus ostendere te apud gratissimum pectus huiusmodi beneficium collocasse.
Bene vale.
Lovanii, decimo septimo Kalendis Septembris anno 1531
Eidem Tuae Reverendissimae Dominationi deditissimis Conradus Goclenius