Letter #678
Jan van der ZANDE to Ioannes DANTISCUSConvent of Carthusians near Enghien, 1531-09-04
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
[...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉R hidden by binding⌈[R]R hidden by binding⌉everendo admodum hidden by binding⌈[dmodum]dmodum hidden by binding⌉ in Christo antistiti et oratori disertissimo, qui nomine regis Poloni honorifica legatione perfungitur apud invictissimum imperatorem nostrum Carolum catholicum, hospitatus Bruxellae in aedibus quondam domini Philippi de Rauenstain
Aeternam salutem.
Ut suum viseret cognatum Franciscum Rufelaerdum fratrem nostrum paper damaged⌈[um]um paper damaged⌉, virum religiosum, nuper apud nos, Reverende Pater, fuit probus adulescens et fidus minister tuus Michael Amicus Gandavensis, concivis meus. Qui copiosus tuarum virtutum depraedicator praeclare tui mentionem apud nos fecit. Et imprimis quidem, quod nomine tui regis apud imperatorem nostrum honorificentissimae legationis munere perfungeris, ac deinde, quod etiam inter nostrates rei publicae tuae magnam partem sustines, carus utique imperatori nostro ceterisque principibus, praecipue tamen omnibus eruditis et sacra Musarum colentibus. Oratorem te commemoravit eloquentissimum et eminentissimum poetam omnique salutari doctrina perpolitum. Tuam comitatem ac dexteritatem in rebus obeundis dictitabat. Quibus de causis factum est, ut imperator noster apud se retinere te voluerit tuisque prudentissimis uti consiliis, quoties arduitas negotiorum expostularet. Audivimus denique divina quaedam abs te nuper elucubrata et quaedam edita quidem, quae nondum vidimus, quaedam vero, quae propediem tuo permissu Coloniae formulis excuderentur. Et haec quidem ille atque alia multa his similia nobis amice referebat. Graphicum profecto, Reverende Pater, nactus es tuarum laudum praeconem.
Cuius verbis sic accendebamur in admirationem tui, ut amare te plurimum coeperimus tibique admodum gratulari, tuisque virtutibus favere. Ita namque natura comparatum est, ut eos etiam, quos numquam vidimus et excellenti gratia pollere cognovimus, non diligere sincero pectore nequeamus. Sed imprimis erga doctissimum quemque mihi vehemens est amor. Cuius impulsu factum est, ut hasce darem ad Tuam Celsitudinem litteras, quibus erga te meam testarer benevolentiam. Quoniam vero te singulari quadam humanitate praeditum intelleximus, ideo tenues Musae nostrae, verecunde quidem, sed tamen ad te venire teque salutare peroptaverunt.
Est Bruxellae pretiosa admodum sepultura viri illustris domini Philippi de Rauenstain, cuius ad tuam eruditionem venit epitaphium a me concinnatum, quando obiit. Siquidem heros ille praeclarus dum viveret, magna contulit in nos beneficia, quorum nos immemores decet esse numquam. Et aliud carmen paper damaged⌈[en]en paper damaged⌉ de pace Cameraci facta ad te properat. Quae studiorum meorum sunt indices paper damaged⌈[es]es paper damaged⌉, in quibus, tam etsi non est admodum excellens eruditio, spero tamen pro tui candore, quicquid id est, te boni consulturum.
Ego vero, si quovis modo paper damaged⌈[odo]odo paper damaged⌉ usui possim esse tibi, omni tempore, quo apud Tuam Sanctitatem fuero, optarim(?) AAWO, AB, D. 6, f. 123v tibi fidele obsequium semper exhibere.
Opto te, Reverende Pater, tuosque omnes in Domino semper bene valere.
In aedibus Cartusianis prope Angiam, pridie Nonas Septembris anno 1531.
Ioannes Ammonius