Letter #686
Fabian WOJANOWSKI (DAMERAU) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1531-09-20
received Brussels, 1531-11-01 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dantisco Dei gratia episcopo Culmensi et serenissimi regis Poloniae oratori, apud maiestatem caesaream, domino ac patrono [suo] gratioso
In curia caesareae maiestatis
...
Ante illum conflictum visa est in omnibus his partibus stella, quam cometem vocant inter Septentrionem et Occidentem. Caudam habuit sursum visaque est per 2 vel 3 septimanas. Quae post illum conflictum non apparuit amplius, quare non immerito hic triumphavimus. Cantatae sunt missae et „Te Deum laudamus” cum incensionibus ignis. In illo conflictu multi ex nostris vulnerati sunt, pauci parvuli. Nullus magnorum ibi periit. Misit itaque dominus capitaneus rogans maiestatem regiam, ut aulicos et plures stipendiarios illuc mitteret in subsidium, ne illi vulnerati et multi febricitantes a Vallacho obruerentur. Hac causa maiestas regia permota aulicos illuc misit, qui apud dominum capitaneum post festum sancti Michaelis infra 8 dies comparere debent. Retinuit maiestas sua aliquos etiam apud se, uti dominum Nipschicz, dominum Gotz, dominum Fabianum Czema, Casper Tluck, Okwn et aliquot alios.
Scripseram Dominationi Vestrae Reverendissimae de quodam Alberto Trzebski, qui 7 annis fuit capitaneus in Tarnow, ut praeficeretur episcopatui Dominationis Vestrae placuitque hoc consilium meum valde domino Boreck et dominis Prutenis et multis aliis primatibus. A multis enim desiderabatur servitor. Sed Dominatio Vestra Reverendissima numquam mihi de eo respondit nilque ausus fui cum eo tractare sine speciali mandato. Ille in Maio praeterito se a domino Tarnowski absolvit, non libenter dimissus.
Audiens maiestas reginalis de ipsius dexteritate proprio motu eum, nesciente etiam ipso, in servitorem eum sibi recepit. Ea intentione audio, quod praeficietur alibi bonis regalibus, donec hoc non fit. Habet interim cum tribus equis servitium. Dixeram prius illius maiestati, quod eum pro servitore Dominationis Vestrae Reverendissimae habere volui. Utcumque est, utinam saltem incolumis Dominatio Vestra Reverendissima revertatur, non deerunt servitores.
Reverendissime Domine, scribo in istis meis litteris Dominationi Vestrae Reverendissimae multa et varia tumultuarie speroque Dominationem Vestram boni consulturam, cum id mihi aliquoties mandarit. Non scribo ex composito, sed ex tempore, nec gravor scribendo, saltem Dominationem Vestram Reverendissimam lectionis non pigeat. Et ubi qua in re servitiis meis uti volet, mihi significet, ego uti debeo paratus sum semper. Iterum me gratiae et benevolentiae Dominationis Vestrae Reverendissimae commendo, quae feliciter valeat.
Datae Cracoviae, 20 Septembris 1531.
Eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae servus Fabianus Dameraw
Postscript:
Admonitus sum per cognatos meos, ut verum cognomen familiae meae obtineam omittamque Voianowski, quod ideo mihi datum erat, quia in Woynaw natus sum.