Letter #687
Ioannes DANTISCUS to Ferdinand I of HabsburgBrussels, 1531-09-25
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Sacratissimae Romanorum, Hungariae, Boemiae etc. Regiae Maiestati etc.
Sacratissima Regia Maiestas et Domine, Domine Clementissime. Humillimam servitutis et devotionis commendationem.
Heri accepi litteras a serenissimo domino meo Poloniae rege, quibus mihi commisit, ratus sacram caesaream cum Vestra Regia Maiestate Spirae agere, victoriam eam, quam ei Christus dominus noster per misericordiam suam concessit contra perfidum Valachorum voyevodam, coram exponere et litteras ea de re ad Sacratissimam Maiestatem Vestram datas reddere. Cum autem in eo imperii conventu nondum simus, nolui serenissimi domini mei mandatum transgredi et eas litteras cum ista posta ad Sacratissimam Maiestatem Vestram transmisi, ex quibus totius felicis istius victoriae historiam in compendio intelliget, paulo post coram, ut brevi futurum spero, omnia diffusius a me auditura Sacratissima Maiestas Vestra; cui me humillime commendo et Deum precor, ut Illam quam diutissime salvam, felicem et contra omnes hostes suos victorem conservet.
Ex Bruxellis, 25 Septembris 153[1]
Sacratissimae Maiestatis Vestrae humillimus Ioannes Dantiscus, episcopu[s] Culmensis, serenissimi Poloniae regis [orator], manu [propria]