Letter #69
Prior of St. Nicholas Church in Bari to Ioannes DANTISCUSNaples, 1525-09-01
received Toledo, 1525-11-26 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifico et spectabili domino Iohanni Dantischo, serenissimi regis Poloniae oratori, domino collegae honorando
Regalis ecclesia sancti Nicolai de Baro, cui ego indigne praesum ac prior sum, vexatur a nonnullis malignis, et excellens comes Noye eius iurisdictionem quaerit et studet opprimere curatque cotidie subditos et ecclesiae vasallos a nobis et ecclesiae iurisdictione ac domino subtrahere atque alienare et ad sese ayque servitium suum trahere. Et ne dicam alias molestias ab eo inflictas ac mutarum litium materiam ab eo excitatam. Quibus continuo ipsam ecclesiam meque et capitulum vexavit et vexat, ut iurisdictione in ipsius ecclesiae penitus everteret utque nomine meo et capituli eiusdem ecclesiae in terra Rutiliani, quae est utilis dominii ipsius ecclesiae, vilesceret ac contemptui foret. Excogitaverunt maligne fallaci commento adversarii impetrare prout iam impetraverunt in fraudem et perniciem nostram praedictaeque ecclesiae officium, quod vulgo dicitur capitanei ad guerram, ut hac via insidias pararent et longiores haberent habenas occupandi ecclesiae iurisdictionem eamque deprimendi et ad nihilum usque deducendi. Quod est ipsi ecclesiae tum perniciosum valde, tum etiam iniuriosum mihi et capitulo, qui pro ipsa ecclesia in dicta terra domini sumus nec umquam est visum aut auditum in regno eiusmodi officia concedi aut privilegio committi aliis. Sunt enim supremae potestatis nec concedenda aliis, nisi pro tempore, et ubi necessitas bellorum exigit ac postulat. Adde, quod est calamitosum atque lacrimosum valde, aemulum adversarium, inimicum persecutoremque ecclesiae praeficere in terra ipsius ecclesiae huiusmodi officio et occasionem praebere vexandi praedandique ecclesiam et eius vasallos simulque usurpandi in ea ipsa terra, quam quaesivit et quaerit opprimere, et ab ecclesiae iurisdictione auferre, quod nobis et ecclesiae triste est et intolerabile. Potestque inde oriri occasio maioris tumultus et scandali potestque in dies magis atque magis parturire eidem ecclesiae iacturam et terrae perditionem.
Quapropter supplicamus caesareae maiestati, supplicat, dico, sua reginalis capella, ut eam opprimi non patiatur sub falsa specie eiusdem officii, quod multis de causis (ut supra dictum est) concedi non debuit, sed imprudenter inadvertenterque concessum, immo astu et subdola subreptione adversarii abrogari debet atque omnino revocari. Quod si factum non fuerit, scito eam ecclesiam, dico suam reginalem capellam, antiquis suis dotibus brevi defraudari atque privari. Haec premente adversario poterit in pace et tranquillitate permanere.
Qua de re ad te scribere visum est, tum quia humanitatem tuam cognovi ac diligentiam, tum quia video intercessionem tuam magni esse momenti valereque plurimum in eam, praesertim tam pia respiciente tum ecclesiam, tum ipsum caesarem, qui in ea ecclesia iura patroni habet. Cui etiam ecclesiae serenissima regina Poloniae nostra domina et olim recolendae memoriae mater eius ultro ac libenti animo faverunt, et ab opprimentibus liberaverunt eamque studio et gratia contra quosvis adversarios et potentes iuverunt, laboranti succurerunt, opem et auxilium semper praestiterunt magnique duxerunt in ea civitate gloriosissimum huius Sancti Corpus miraculis assidue corruscantis, ad conservationem civitatis et fidei lumen inoffensum custodiri. Quare hoc negotium pro supplicatorum expeditione non dubitavi tibi iniungere teque rogare, ut toto pectore totoque (ut aiunt<)> animo{)} intercedas et incubas. Quod si faceres, ut speramus, non dubitamus postulata atque supplicata obtinere, quippe quae iusta sunt et honesta. Interea tamen non cessabimus pro tua salute orare, cui etiam ipse Sanctus aderit et propitius erit.
Vale.
Et ut tibi magis debeamus, rogamus, ut si qua pecunia pro expeditione huius negotii fuerit necessaria, eam erogare et pro nobis depromere velis libenter, quia eam omnem persolvemus magnifico Ludovico Alifio aut alteri, cui tibi placebit.
Neapoli, prima Septembris 1525.
Excelentissimae Dominationis Tuae uti frater prior Sancti Nicolai Barensis
Lo priore et capitulo de la regale capella de vostra cesarea maiesta del glorioso Sancto Nicola de Baro fanno intendere ad quella como per dotacione deli predecessori re del regno facta ad dicta regale capella teneno et possedeno in capite da la regia corte la terra de Rutiliano cum vasallis et iuribus vasallorum ac redditibus, et cum bancho iustitiae et omnimoda iurisdictione civili et criminale exceptis et reservatis casibus, in quibus venit imponenda poena mortis, sanguinis et exilii. Como per amplissimi privilegii appare et havendo la regia corte dicta terra li pagamenti seu iunctioni fiscali ac li dicti casi resservati allo magnifico Marco Antonio Philomarino. Et quale per volere amplicare la sua iurisdictione et occupare quella de vostra regale capella ha tenuto in lite multi anni ipsi supplicanti. Et tandem essendo data sententia pro lo sacro consiglio de vostra cesarea maiesta, che ipso Marco amico non se intromestesse da exercitare la iurisdictione civile et criminale exceptis casibus praedictis et quod ipsa regalis .........