Letter #707
Lieven ALGOET to Ioannes DANTISCUSLuxembourg, 1531-11-05
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri ac Domino, domino
In aula
Salutem Plurimam.
Cum ex amicorum litteris intellexerim, Reverendissime Domine, serenissimam reginam Mariam partim de statu suo magna ex parte iam disposuisse, partim in dies disponere, et officiarios suos etiamnum deligere, decreverimque non sequi caesarem in Hispanias, sed fortunulam aliquam in patria apud magnatem, principemve aliquem venari: cumque non videam mihi magis propitium nemus, in quo haec petita praeda in casses meos, favente Delia, incidere possit; neminem vero ex magnatibus conspiciam, apud quem haec potius captanda sit, quam apud serenissimam reginam; tum etiam perspectum habeam Reverendissimam Dominationem Tuam apud eandem plurimum posse; ob has aliasque causas apud herum meum precibus insteti, ut me Reverendissima Dominatio Tua ex animo commendare vellet: id quod se facturum libentissime suscepit. Cuius commendationem, licet certo sciam plurimum ponderis apud Eiusdem Reverendissimam Dominationem Tuam habituram, tamen his ipse me totum eidem commendare tradereque volui, ut illius intercessione meisque precibus mota, id Reverendissima Dominatio Tua praestet, quod de eadem nobis semper sumus polliciti: hoc est, erga suos se benignam, benevolam, et in promovendo facilem exhibeat. Quare eandem ipse quoque per Musas Gratiasque oro atque obtestor, me dignetur serenissimae reginae, non secus ac aliquem ex suis commendare. Qui etsi ex numero familiarium suorum non sum, totis tamen viribus connitar officiis obsequiisque ita Reverendissimae Dominationi Tuae demereri, ut me sentiat fateaturque vere et ex animo fuisse suum, et beneficium operamque non collocasse in hominem penitus ingratum. Itaque me reginali maiestati commendet, et tantum sua commendatione efficiat, ut impetret, quod petierit: hoc est, vel minimum officiolum pro me in ipsius aula: sive id sit servitoris camerae ipsius, sive ianitoris cubiculi, sive huisserii, ut ita loquar, sive scribae alicubi, sive aliud quodvis, modo id sit in servitio ipsius reginae serenissimae. Nam pontificis titulum nihil moror, ut scilicet sim servus servorum. Quo munere fungendo talem me polliceor praestiturum operam, meque adeo fore industrium diligentemque, ut Reverendissimam Dominationem Tuam numquam poeniteat in me collati beneficii. Id eidem fuerit longe facillimum. Neque dubito, quin sit impetratura quicquid petierit, modo me ex animo et ut unum aliquem ex sua familia sibique carissimum commendet. Id quod se facturam confido mihique prorsus persuadeo. Quod si reginae status per caesaream maiestatem ordinetur instituaturque, facilius fortasse erit illud Reverendissima Dominatio Tua, ut quae et apud illam et magnates alios nihil non possit, sit modo memor mei. Per aliorum magnatum commendationes non pauci intrudentur etiam minime idonei ad obeunda huiuscemodi munia. Unus saltem commendatus a Reverendissima Dominatione Tua intrudatur, vel ad quamcumque provinciam suscipiendam maxime futurus idoneus. Equidem, pro mea virili, connitar Spar[tam], quam nactus fuero, egregie adornare. Sed utinam huius rei affulgeat spes ali[qua], priusquam praeveniant alii. Qui si iam praevenerint etiam, nihil tamen dubito, quin aliq[uis] locus futurus sit reliquus, Reverendissima Dominatione Tua pro amico intercedente, praesertim tam par[va] officia petente. In commendationibus et illud fortasse operae pretium fuerit ad[di]disse me ad septem propemodum annos Erasmi familiarem fuisse (quod no[men] quam bene audiat apud serenissimam reginam, multis argumentis compertum habeo) meque cotidie litteras illius commendatitias de eadem re ad serenissimam reginam exspectare; sed non esse opus alterius commendationibus: animi mei dotes, s[i] quae sunt modo, me abunde commendaturas. Saltem digniorem esse me, qui h[uiusmodi] fungar munere, plerisque aliis, qui in huiusmodi officia detruduntur minus fortas[se] idonei. Verum haec omnia Reverendissimae Dominationi Tuae committo. Quam Christus Optimus Maximus nobis diu servet incolumem ac florentem.
Ex
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Tuae addictissimus clientulus