Letter #711
Sigismundus de RUSSIS to Ioannes DANTISCUSBari, 1531-11-12
received Brussels, [1531]-12-15 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, domino Ioanni Dantisco episcopo Culmensi serenissimarum maiestatum Poloniae [secreta]rio et oratori etc., domino plurimum ho[norando]
Apud caesaream catholicamque maiestatem
Reverendissime Domine.
Plures, quas ad Vestram Reverendissimam Dominationem mensibus decursis dedi litteras Vestrae Dominationis benignissimum et peroptatum desiderant responsum, verum, quia vereor, ne infidi eas interceperint vel neglexerint tabellarii, rescribere decrevi non nimis veritus Vestrae Dominationis benignissimas aures tot litteris offendere, posthac tuae Dominationi summa benignitas et proprii honoris sollicitudo et tot diuturnae ac humanissimae expromissiones in me omnem spem de tua virtute concitaverunt. Verum quia de mense Septembris sequentis anni proximi futuri in provincia Calabriae vacat administratio unius ex auditoribus dictae provinciae, quae solent alias decerni per biennium et alias per triennium, propterea Vestram Reverendissimam Dominationem habeo exoratam, ut dictae provinciae Calabriae proximam vacaturam audientiae administrationem per triennium a caesare pro me impetrare dignetur, et quidquid erogare necesse erit, per litteras cambii per bancos Belzerorum(!) remittere, quod in hac civitate habent negotiatores et respondentes, vel Neapoli{s}, et statim remittentur, et perquam gratissime, et si remitterent<ur>, dictam administrationem decernere per triennium Vestram Dominationem exoro, ut instet pro obtinenda triennali administratione, quia solet alias concedi et magno mihi erit commodo et honori. Vale, Reverendissime Domine, et me totum honorem quam meum Vestrae Reverendissimae Dominationi tutissime et benignissime protectioni committo et mand[o].
Ex Bari civitate, XII Novembris 1531.
Vestrae Reverendissimae Dominationis humilis servus Sigismundus de Rus[sis] Barensis ...