» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #712

Ioannes CAMPENSIS (Jan van CAMPEN) to Ioannes DANTISCUS
Leuven (Lovanium), 1531-11-19
            received Brussels, [1531]-11-22

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 3, f. 58

Auxiliary sources:
1register in English, 20th-century, CBKUL, R.III, 31, No. 249

Prints:
1HIPLER 1891 No. 14, p. 489 (in extenso; German register)
2DE VOCHT 1961 No. DE, 177, p. 115 (English register)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendissimo domino Ioanni Dantisco, episcopo Culmensi, poetae laureato, serenissimi Poloniae regis oratori, domino suo. Bruxellae

Salutem quantum vis, praesul ornatissime.

Quod te non salutaverim rediens Angia Lovanium, in causa fuit nova calamitas; redditus enim fui subito sive catarrho, sive vento, sive quod magis credo utroque, paene inutilis altero oculo, a quo malo nondum liberatus sum. Ubi ad me rediero, dabo operam, ut tibi gratificer quibuscumque in rebus potuero, idque — ita me Deus iuvet — tam ex animo quam ulli principi, qui vivit toto orbe. Fama hic est imperatorem profecturum Tornacum, quem credo comitaturum te; permittes ergo, ut ergo, dum tu Bruxella aberis, curem valetudinem meam. Habebis me, quandocumque voles et quocumque vocaveris, etiamsi in Sarmatiam ipsam aut ultra; propter candorem animi tui venire non recusabo. Venit quantum audio Bruxellam Hieronymus Aleander, vir doctus et linguarum peritissimus, sed Italus per omnia; cuperem valde iudicium eius scire de mea paraphrasi. Sed hoc unum te oro, ut diligenter illi dicas, si cum eo in colloquium veneris, me sententiam reddere conatum, non verbo verbum, quemadmodum alii plus satis ex Hebraeo fidi interpretes et, ne opus esset lectori prolixis et saepe dispendiosis commentariis, pluribus id aliquando egisse verbis quam Hebraice habentur, orare me ut de re iudicet, an sententiam assecutus illi videar et libellus dignus illi videatur, qui in aliorum manus veniat, non tamquam nova versio, quae ullam ex veteribus antiquare velit, sed tamquam paraphrasis, plurima loca ab auctoribus vel Graecis vel Latinis ob imperitiam linguae Hebraicae parum intellecta succinctissime explicans. Vale, Domine mi, non permittit me oculus meus vel lineam ullam addere.

Lovanii, 19 Novembris 1531.

Tuus modis omnibus Ioannes Campensis