Letter #714
Fabian WOJANOWSKI (DAMERAU) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1531-11-22
received Brussels, [1532]-01-20 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dantisco, Dei gratia episcopo [Culmensi] et serenissimi regis [Poloniae] oratori apud [caesaream maiestatem], domino meo gratioso
Reverendissime domine, patrone gratiose, praemissa servitiorum meorum commendatione.
Est aliquamdiu, quod nullas a Dominatione Vestra Reverendissima acceperim litteras, sed nil mirum, cum Dominatio Vestra alias sit occupatissima multa scriptione. Nuper rediit Gersdorff a Dominatione Vestra Reverendissima, dixitque mihi se habere litteras Dominationis Vestrae Reverendissimae ad me, sed cum omnia revolveret altera die, eas non invenit, suntque perditae; postea dixit se certo non meminisse, an eas habuerit, nec ne; sic me incertum reliquit. Cumque essem apud reverendissimum dominum Cracoviensem, quaesivit ex me, num litteras haberem a Dominatione Vestra Reverendissima, respondi „non”, addidit illius dominatio: „forte et tu rarius domino scribis”; dixi me non libenter praetemittere ullam occasionem, attamen possem crebrius scribere.
Maiestas reginalis etiam saepe Dominationis Vestrae Reverendissimae meminit; duobus diebus ante adventum Gersdorff querebatur mihi quodammodo de Dominatione Vestra, quod nolit diutius illic in aula caesareae maiestatis immorari; fecit id ipsum post adventum Gersdorff; ego replicationes feci, quantum potui, licet namque mihi cum illius maiestate colloqui quandoque diffusius.
Super simulacro Dominationis Vestrae Reverendissimae multa etiam contulimus. Illius maiestas ostendit omnibus aliquot vicibus, omnes dicunt, uti maiestas reginalis, dominus episcopus Cracoviensis, dominus Nipschicz, dominus Gotz, et ego: si scriptura non legeretur, quae est circum illud, non cognosceremus, cuius esset simulacrum.
Domini Bernhardi, fratris Dominationis Vestrae Reverendissimae, etiam illius maiestas saepe meminit, nec dubito, si Dominatio Vestra Reverendissima instabit, eum posse fieri aulicum suae maiestatis. Ego me contineo, ut possum, sed cum Dominatio Vestra Reverendissima feliciter redierit, spero mihi melius. Equos hic foveo, non misi eos in Goląbye, nam non esset ex re mea; timeo, ne propter parvum commodum magnum patiar incommodum. Hoc est: avena illic hoc anno aeque cara est, ac hic, servus absente domino fit nequam, fabri boni longe absunt, si forte equo aliquid accidit.
19 huius orator Turcus huc appulit, non nomine imperatoris , sed cuiusdam capitanei nomine Sendzyack, agitque super negotio Vallachi, quem nostri non cessant molestare. Dominus Tarnowski, campiductor, nuper cum in rediisset, exceptus est a maiestate regia et omnibus primatibus honorifice, triumphatumque est insigniter de victoria istorum Vallachorum.
Item pro festo sancti Nicolai hic habebimus conventum generalem, nisi, quod absit, pestis, quae in aliquot domos irrepsit, impediret; futurique sunt hic singulares amici Dominationis Vestrae Reverendissimae: dominus de Bayssen et dominus Achatius Czema, cui nuper castellanatus Gdanensis datus est, et fratri eius domino Fabiano succamerariatus Pomeraniae.
Nikel Mutrow vendidit domum suam, quare coactus fuit dominus Boreck res Dominationis Vestrae Reverendissimae inde efferre, suntque in domo domini Georgii Hegel, qui integer sine dubio amicus Dominationis Vestrae Reverendissimae est.
Alligavi his litteras ad amicum meum, virum bonum, cert[um] dominum Iacobum G., qui cum domino abbate Mogilnensi hinc solvit, peregrinandi gratia, in Italiam, Franciam et Germaniam, nec dubito eos in curiam caesareae maiestatis venturos; quo ubi pervenerint, sine dubio se apud Dominationem Vestram Reverendissimam statuent. Exiverunt hinc in Augusto praete[rito]. Itaque supplico Dominationi Vestrae Reverendissimae, dignetur alicui ex suis iniungere, qui litteras domino Iacobo reddat meas. Nil restat. Iterum me commendo gratiae et benevolentiae Dominationis Vestrae Reverendissimae, quae utinam cito incolumis nobis restituatur.
Datae Cracoviae, 22 Novembris 1531.
Eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae servus Fabianus Dameraw de Woynaw.