Salutem et devotam commendationem et paratissimum obsequium.
Reverendissime amplissimeque Praesul, mi domine benignissime.
Scripsi orig. scribsi⌈ScripsiScripsi orig. scribsi⌉ superioribus mensibus Benignitati Tuae ex ⌊Gedano⌋ successum meae profectionis et tum me moliri reliquum iter ad illustrissimum ⌊Prussiorum principem⌋. Quem quia absentem in venatione ob pestis saevitiam in Regiomonte nactus non sum, burgravio et cancellario me insinuavi me eo studio duci, si ubi reperiretur princeps, indicarent cum litteris non modo tuis, sed et serenissimi Daniae regis, domini mei clementissimi, et mandatis properaturum esse. Eo sane consilio, quod in intimos saltus urorum venationem ad evitandam pestem alioqui non mediocriter grassantem vitaret citius solito sese recepturum dicebatur, nempe si eam profectionem non antevenissem, maiori dispendio et mandatorum procrastinatione subsequendum erat. Itaque suorum nuntio princeps redditus certior praesentiae meae in decimum diem praesentiam suam me exspectare iussit in deversorio, interim liberaliter me habuit et proceres aulicos mihi assistere omniaque pro sua magnificentia suppeditata esse voluit. Reddidi litteras, exposui mandata, caesaris responsa principem plurimum confirmaverunt, ita armorum Christierni terror istas oras Germanici maris pervaserat. Reliqua, ut iussisti, egi diligenter. Nec minus gratum erat, quod socerum consilio armisque instructum impetus Christierni parum timere audiret et multus mihi sermo cum illo fuit per dies octo, qui erat fere de iure adeptae provinciae, de artibus, quibus et illam retineret et tueretur. Adeoque omnia bene disposita cognovi, ut intuitione serenissimi ⌊regis Poloniae⌋ in sociis armis Lhitfanorum et alioqui summa providentia sua, quam multum praesidii poneret, quibus rebus, si suorum animum et fidem coniunctam haberet, omnia optime constituta haberentur. Pecuniae, improbitas, immodicae exactiones miserae plebis animos vereor, ne aliquando ad studium rerum novarum sollicitent, praesertim quod maxime id, quod vellet, credit atque op ms. s(!)
⌈pp ms. s(!)
⌉tat quisque. Non scribo reliqua, coniectura facile tuum prudentissimum animum admonet. His actis per
BCz, 243, p. 294
burgravium suum coepit de condicionibus famulitii mecum agere, aberat enim dominus Georgius a Klyngenbeke, cui cum in eam sententiam responderem, ut potius ex principis liberalitate condiciones acciperem, quam darem arbitratu meo, purius, ut est homo non admodum magna humanitate praeditus et plus subrusticus, respondit principem commissionem sibi dedisse, ut condicionem ex me rogaret. Ibi tum non alias condiciones proposui, quam faciles et eas, quas antea apud non contemnendos principes habuissem. Verum numquam numquam serio per burgravium tractata est res, sed leviter, ut viderem etiam superinscribed⌈etiametiam superinscribed⌉ vel nullam neque commendationis amplissimaeque existimationis m<e>ae rationem haberi. Et in summa eam condicionem proposuit, etsi princeps mea opera hoc tempore parum indigeret, in Gratiam tamen Tuam se mihi facturum potestatem, ut cum uno famulo consiliarii dignitatem haberem et in annos singulos florenos 50 et victum aulicum. Profecto numquam tam superinscribed⌈tamtam superinscribed⌉ vilem me ms. a(!)
⌈ee ms. a(!)
⌉rcem exposui, ut, quod dici solet, et me ms. a(!)
⌈ee ms. a(!)
⌉rcis et viatici iacturam facere noluerim. Quaesivi modestam missionem, videbam enim illam licitationem esse illiberaliorem, praesertim quod princeps non se dignabatur se ipsum superinscribed in place of crossed-out nemie(?)⌈nemie(?)se ipsumse ipsum superinscribed in place of crossed-out nemie(?)⌉ ad tractatum. Ad hoc reditus in(?), si placeret condicio, in pestilenti urbe suum exspectandus erat ad Kalendas Novembris. Itaque re infecta cum bona tamen gratia dimissus. Coniunx principis propter patris regis commendationem 20 ulnis candidi Damasceni holoserici me donavit. Ipse florenos viginti ad viaticum misit et liberavit impendio facto in deversorio. Ita ego ⌊Gedanum⌋, ipse ad umbrosos saltus discessimus. Causam ego puto, si modo non labor iudicio iniquae condicionis et tacitae repulsae, quod liberius de retinendis levitate subditis in officio, temperamento paululum durioris imperii on the margin⌈paululum durioris imperiipaululum durioris imperii on the margin⌉ imperii tributorum, item de regni Poloniae maiestate veneranda admonuerim. Nempe ex eo colloquio dimissus, numquam contigit nisi ... illegible⌈...... illegible⌉ in missione a prandio brevis colloquii facultas. Rogavi a dimissione, numquid ad
BCz, 243, p. 295
Tuam Gratiam ad illustrissimum fratrem dominum Ioannem Albertum vellet rescribere aut mihi mandare, quod curarem in ⌊caesaris⌋ aula, sed aliud non mandavit, quam ut Magnificentiam Tuam suis verbis salutarem. Nullum sibi esse pro suis negotiis aliud apud caesarem operae pretium, quod serenissimus ⌊Poloniae rex⌋ feudi dominus illum defendendi suis necessitatem haberet. Inter alia, quae in colloquium venerant, et commemoratio Reverendissimae Gratiae Tuae facta est, dicebat ⌊princeps⌋ ex certo homine intellexisse episcopatum a ⌊caesare⌋ tibi collatum et fore, ut in eius obsequium concederes; negavi mihi id compertum esse, sed tibi tum credibile desiderium esse, ut revoceris ex legatione in patriam confirmavi. Et ⌊ipse⌋ visus est mihi parum id probare studio commodi etiam sui et cura rerum provinciae Prussiae et negotii cuius reus postulatur per concertatores suos cruce signatos on the margin⌈⌊Prussiae⌋ et negotii cuius reus postulatur per concertatores suos cruce signatosPrussiae et negotii cuius reus postulatur per concertatores suos cruce signatos on the margin⌉ apud ⌊caesarem⌋ revocationem ante caesaris remigrationem in ⌊Hispanias⌋. Itaque ego data occasione non potui silere, quod Gratia Tua mihi mandaverat, scilicet te sperare, ut ⌊princeps Prussiae⌋ promovere atque iuvare aliquam vellet solutionem legationis. Recipiebat id equidem, sed nescio, an satis constanter. Equidem latere non te decet, benignissime mi Domine, inter praecipuos Prussensis provinciae esse, quibus est tui non mediocre desiderium. Iterum nova tributa ad sustinendos ⌊Wallachos⌋ item ad principis et regis filii postulata nonus census et dodrans bonorum omnium exiguntur. Itur in diversa studia et dissensus, est inter ordines pars studio regis, indormiunt ad vulgi clamorem, pars non vanam esse popularium vocem iudicat et otiose in re tamen laborat. In urbibus, in agris diversa sunt quoque superinscribed⌈quoquequoque superinscribed⌉ studia et sane id sonant huiusmodi artibus olim provinciam dominos mutasse et putant non admodum magno exercitu opus esse veteribus dominis ad recuperandam. Haec mussitat populus misellus. Alia parte magni viri sub principe, qui posita superinscribed in place of crossed-out missa⌈missa posita posita superinscribed in place of crossed-out missa⌉ religione sibi pacti sunt arces item redditum ad vitam et se in fidem eius dedere, principis fidem suggillant metu magis quam officio se retinent. Hoc ideo Reverndissimae Gratiae Vestrae scribo, ut absente in rem provinciae praesentem te adducerem. Tua praesentia
BCz, 243, p. 296
vel ob hoc est desiderata, quod non studio privato, sed ad utilitatem publicam esses consilia daturus et ceu ⌊Nestor{a}⌋ in difficillimis rebus patriae(?) vere prudenter libereque omnia acturus. Quis nescit consiliorum rationem non commodo atque bono publico, sed privata magis utilitate iniri? Iterum dico non ut perstringam odiose aut intemperanter, sed ut Gratiae Tuae aperirem istam faciem rerum. Sed haec alias. Dum ⌊hic⌋, Reverendissime Domine, me ad reditum ad vos adorno in ⌊caesaris⌋ aulam valetudo partim, adversa aura partim me remorantur. Id In causa fuit, quod ipse coram me exhiberem decrevi ideoque distuli in multam diem litteras, quas nunc satis sero vel tandem scribo, qua ratione adhuc hic agam quaque ratione, si magis probabis quam mirabere, nescio on the margin⌈adhuc hic agam quaque ratione, si magis probabis quam mirabere, nescioadhuc hic agam quaque ratione, si magis probabis quam mirabere, nescio on the margin⌉ mirabere scio. Rediens a Monteregio ⌊Gedani⌋ cum apud dominam ⌊Annam Hanow⌋ viduam soro superinscribed⌈roro superinscribed⌉rem tuam deversorium mihi contigit, excepit enim ista me hospitaliter in gratiam tuam, et quia gener eius ⌊Bar(tholomeus) Senger⌋ litem in iudicio familiae erciscundae written over a⌈aaeae written over a⌉ difficilem habebat cum ⌊Rheynoldo Angermondo⌋ sororio suo, ad eius preces et sane pro debito officii mei, quo Gratiae Tuae obstringor, deesse homini non potui consiliis privatis et patrocinio formulamque actionis et alias consultationes causae ei instruxi. Et scio quamquam non ad suae ultimum actum causae egerit, tamen meum patrocinium non parum ei profuisse ad invidiam etiam adversarii. A(?) gravationibus provocatio est facta ad senatum, quem aequiorem in eam iudicem futuru hidden by binding⌈[u]u hidden by binding⌉m spero, nondum pedem atque arcem causae principalis ponere potuimus, domi actorem praeparo; mihi istae sordes litium et rabularum forensium strepitus semper exosi fuere, itaque ipse iudicio non sisto, nihil prorsus pro iure necessitudinis meae erga te hostimenti ex eo exspecto praeter gratitudinem, cuius utinam diligentior esset ⌊adolescens⌋ praeceps in rixam et iniquus erga ⌊sororem⌋ tuam, hospitam meam, matrem uxoris suae, ad cuius preces patrocinio meo utitur. Multa indignae(?) intemperans irae ⌊adolescens⌋ in patientem mulierem commisisse dicitur, valuit tamen mea praesentia nonnihil ad temperandam animi eius hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉
BCz, 243, p. 201
impotentiam. Veritus est semper, ne per me Gratiam Tuam innotesceret et equidem, nisi precibus victus, non scripsissem per occasionem. Posset Tua Gratia ⌊adolescentem⌋ iubendo hortandoque, monendo ad bonam frugem et modestiorem convictum reverentiamque erga tuos invitare. Boni consule, precor, quod ineptius ausus fuerim huiusmodi tragoedia tibi obstrepere, nih non potui negare operam serio ad scribendum me invitanti written over em⌈emii written over em⌉m.
Sed ut absolvam, quod tam longo prologio dilatum est.
Reverendissime mi Domine.
Non decet latere Gratiam Tuam me ausum fuisse me rem difficiliorem, quam vel Corinthum adire. Equidem in ista mea peregrinatione contigit mihi non pari comparatione, quod ⌊Ulixi⌋ in sua Odyssaea, scilicet ut ille contemptis omnibus ⌊Cyrcae⌋ deliciis et loto magis delectatus est patrio faeno, ita superinscribed⌈itaita superinscribed⌉ ego autem te inconsulto moribus, modestia et virtutibus honestis feminae ⌊Annae⌋ sororis tuae, dulcissimae patria propinquisque neglectis, paenitus inescatus mutuaque similitudine morum bonorum, qua ad amorem nihil praesentius inter nos casti amoris flamma mutua exarsitit(?), ut ratum probantibus propinquis tuis amoris indissolubile foedus matrimoniumque pacti sumus. Visum puto ita superis, quorum auspiciis recta consilia et honesti conatus bene vortuntur(!). Si accederet assensus Gratiae Tuae, auspicatiora omnia ducerem. Et sane referre rem omnem ad te volui neque prius stabilire praesenti assensu, quam tuum oraculum consuluissem. Sed vicit me tuorum nimia sedulitas, itaque rata sartaque sunt omnia et rogant a me matrimonii consummationem, Reverendissime Domine, ante Quadragesimam. Ego urgeo, ut differatur, quoad Tua Gratia rescribat. Itaque rogo Benignitatem Tuam, ut haec sic acta probare ... illegible⌈...... illegible⌉ digneris. Felicissimum me putabo, si quemadmodum tua gratia et amicitia me es dignatus, ita digneris quoque ⌊sororem⌋ et communicare sororis fortunas sinas cum fortunis tuis meis transireque in nomen gentis meae. Equidem sacrum nuptialem diem superinscribed in place of crossed-out et ...⌈et ... illegible⌈...... illegible⌉ diem diem superinscribed in place of crossed-out et ...⌉ non peragam, nisi optatissimis tuis litteris, quando servari illum tibi placeat, rescripseris. Quod ut facias, oro atque maiorem in modum BCz, 243, p. 202 obsecro atque obtestor, non enim erit interim mihi in vita suave quicquam, priusquam tuis litteris de tua voluntate et assensu certior factus fuero. Sane etsi hic ad matrimonii vinculum satis est apud Deum consensu mutuo on the margin⌈mutuomutuo on the margin⌉ certa honestaque ratione profecto. Tamen, si Gratia Tua id improbat, quod non vereor, malo stare in hac re ex tuo arbitrio. Ego enim puto visum esse Deo, ut nos honeste hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉ coniungeret, Gratia Tua bene coniunctos non illibenter confirmabit. Reliquum est, ut nihil antiquius ducam, quam tibi, mi domine, obsequi facereque, quae tibi erunt pergrata; utare me atque impera atque imprimis rescribe. Exspecto hic tuas litteras. Domino Cornelio, rogo, ex me non gravetur Benignitas Tua dicere meum obsequium et salutem, et successum famulitii apud ⌊Prussiorum principem⌋. Deus omnibus tuis adeoque mihi Gratiam Tuam diu servet.