Letter #725
Martin von ZEHMEN (CEMA) to Ioannes DANTISCUSKulmsee (Chełmża), 1531-12-07
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Iohanni, Dei gratia episcopo Culmensi et administratori Pomezaniensi, atque serenissimi Poloniae regis apud [caesa]ream maiestatem oratori dig[nissimo domi]no suo gratiosissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiosissime
Obsequiorum et orationum debita commendatione praemissa.
Accepi litteras cf.
Reverendissime Domine. Eas quadringentas marcas, prout in commissis habui, spectabili domino Iacobo Helwych, civi Gdanensi, numeratas dedi, ipso die inventionis sancti Stephani, recepto ab eo recognitionis chirographo eoque instanti litteras ad Reverendissimam Paternitatem Vestram dedi istius facti executionem significantes. Frumentorum hiemalium hoc anno ut praeterito aequalis crescentia fuit satis competens, aestivalia vero nimio calore exusta pauca provenerunt. Ex praediis et annonis, quanto velocius poterit summa diligentia, frumenta in opido Grawdnytz ad granarium reponenda, de Lobaw, Plowesze, Fredeck et Raden faciam duci, ex Papaw vero et Aldenhaws in Culmen et ex eisdem locis, foro facto, pro meliori commodo Reverendissimae Paternitatis Vestrae per eundem mercatorem, cui addicta sunt et vendita fuerint, navigio in Gedanum demittantur. Ea tamen summa LXX lastarum provisione bona et necessaria castrorum et praediorum praehabita vix esse poterit, nec pro tam brevi future quadragesimae termino omnia congregari et mercatori emensurari possunt, quia frumentorum trituratio in praediis ob pabula pecorum conservanda fieri solet usque in aestatem et subditorum Vestrae Reverendissimae Paternitatis vectura multum difficilius erit ob malam viam. Tamen omni studio, omni diligentia operam dabo, ut tanto maior summa vendatur frumentorum et ad loca deputata eo ocius deducatur. Census Reverendissimae Paternitatis Vestrae quam primum ex integro collectus fuerit, dabitur pro festo Epiphaniarum proximo in manus domini Georgii Multis, factoris dominorum Fuggarorum, Thoroniae recepto ab eodem recognitionis chirographo. Organista Bartholomeus illa opera organorum complere differt, postulat sibi maius superaddi pretium, quam pro parva marca, prout tunc usque solvendi fuit, conductus est. Nunc maiorem marcam habere cupit per XX grossos computandam. In ea re Reverendissima Dominatio Vestra me informare dignetur, quid sit agendum.
Nepotes Reverendissimae Paternitatis Vestrae bonis studiis et virtutibus in Culmen exercitantur, impensa Reverendissimae Paternitatis Vestrae bene provisi. Illustrissimus et reverendissimus princeps Iohannes Albertus marchio Brandeburgensis etc. si in dominium Reverendissimae Paternitatis Vestrae venerit, cunctis necessariis una cum suis pro maiori facultate honorabitur, pro voto Reverendissimae Paternitatis Vestrae. Hic in episcopatu circa castra et praedia omnia recte aguntur. Culmenze tamen oppidum, quod bonum censum dare solebat, ex infortunio ignis incendio consumptum est. Miseri incolae paene omni substantia sua sunt privati. Deus omnipotens eorum inopiae subvenire dignetur.
Lutheriana secta praesertim in civitatibus et oppidis aboleri et extingui non potest, in dies maiores resumit vires. Ex prava apostatarum inductione oboedientia spernitur, ius spirituale minuitur, cultus divinus vilescit, annonae male solvuntur. Quamvis regiae maiestatis mandatum habetur, palatinus tamen Culmensis in eius executione est tepidus et minus curat, frequenter per processus monentur, excommunicati denuntiantur, omnia vilipendunt ex illo infelici errore. Deus altissimus auferat ab eis cor lapideum et innovare dignetur spiritum rectum in visceribus eorum. Nos omnes hic omni conatu resistimus, ne magis ille error invalescat in commune discrimen animarum omnium christifidelium.
Cum his eandem Reverendissimam Paternitatem Vestram felicissime valere exopto in Nesthereos usque annos, ad nos in brevi Deo duce reddituram, pro cuius incolumitate Deum continue deprecor.
Ex Culmenze, in crastino sancti Nicolai anno Domini etc. XXXI-o.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae humilis cappellanus et servitor Martinus Czem[e], canonicus Culm[ensis]