Letter #726
Olbracht GASZTOŁD to Ioannes DANTISCUSBielsk Podlaski, 1531-12-14
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, Domino Ioanni Dantisco, Dei gratia episcopo Culmensi or paper damaged⌈[or]or paper damaged⌉atori s(erenissimae) maiestatis regiae Poloniae etc. amico carissimo ac honorando
Reverendissime in Christo Pater.
Accepi ex litteris Reverendissimae Paternitatis Vestrae, quod expediverit mihi denuo privilegium a caesarea maiestate et miserit ad manus domini Nicolai Nipsicz. Exspecto igitur in dies alacer, magni enim mihi est id officium Reverendissimae Paternitatis Vestrae, cui magnas habeo agoque gratias, erit autem mihi studio, ut et referre id aliqua ex parte ei umquam possim.
Nunc vero dignabitur Reverendissima Paternitas Vestra grato accipere animo ea, quae impraesentiarum misi medio eiusdem domini Nicolai N(ipsicz), quamvis exigua et non tanta, ut iuste correspondeant officio Reverendissimae Paternitatis Vestrae. Curabo, ut dixi in antea, efficere, q(uand)o uberior hanc animi mei gratitudinem demonstret effectus, pergat modo Reverendissima Paternitas Vestra, ut coepit, in promovendo nomine meo apud caesaream maiestatem et itidem apud fratrem eius regem Ferdinandum inferendo nonnumquam ex opportunitate recordationem mei.
Et identidem atque in primis ipsa apud se Reverendissima Paternitas Vestra non obliviscatur mei, sed caritate sua singulari complectatur me. Et optime diu atque felicissime, id quod ei faveo et deprecor, valeat.
E Byelsko, XIIII X-bris anno Domini MDXXXI.
Albertus Gastolth palatinus Vilnensis et cancellarius Magni Ducatus Lithuaniae