Cum ⌊Romae⌋ iam duos menses essem, ut hanc quoque ⌊Italiae⌋ partem peragrarem, hominumque varios mores ad meam utilitatem perciperem, ecce tibi ab Ambrosio fratre redditae sunt mihi litterae tuae, cum novarum rerum, quae mirum in modum me delectarunt, tum tui erga me amoris, quo nihil mihi potest esse antiquius, plenissimae, quae quidem eo mihi ceteris gratiores fuerunt, quo minus illas exspectaram, cum proximis litteris non respondissem, ut ingenue fatear, tuis. Sed, inquies, non te pudet, Ludovice, tantum scelus tam facile confiteri? Satius sane multo erat illud quoquo modo dissimulare, ne scelus sceleri, ne rogatus quidem adderes. Pudet profecto, mi Dantisce, satius tamen duxi rem apud te omnem vel pudendo aperire, quam nihil omnino pudendo committere, ut eam posses aliquando de me opinionem habere, qua nihil mihi gravius in vita posset accidere, in eo praesertim, in quo nullam, ut mihi quidem videtur, culpam agnosco. Neque hoc dico quasi velim hac ratione apud te purgari, quod mihi per occupationes scribere non licuerit, quod, ubi locorum esses, me fugerit, quod cui recte darem, non habuerim. Sunt haec non solum usitata, sed cotidiana etiam, minus quam eo digna, qui tantum te amet, quam qui maxime, quae quidem tantum abest, ut velim credas, ut non modo levis aliqua occupatio, sed ne ulla quidem res possit esse tanta, quam tibi ut officium praestarem debitum, non omnino praeteritterem. Adducam certe aliquid, vide, quid de humanitate mihi pollicear tua, in quo plane acquiescas, cum enim te esse penitus novi, qui non tam facile eos a te amicos reicias, quos iam diu tibi firmos noveris; quod cum iam mihi exploratum esset, tamen lectis tuis litteris ita hac de re, nescio quomodo certior factus sum ut in eo peccasse, si quid tamen peccatum est, vehementer etiam atque etiam gavisus sim. Caruissem profecto illa inter ceteras tuarum litterarum particula, quid causae sit, cur ad me non scribas, ominari non possum, de benevolentia tamen in me tua et tuorum dubitabo numquam. Quo quid mihi gratius potuisset accidere? Si quidem in eo apertissime videre licuit nostram amicitiam eas iam tum radices egisse, quae non ita facile quavis aura possint evelli. Sed quid in ista longius vagor? Cur dubito eum in excusationem adducere, in quo statim nulla alia ratione quaesita, scio te acquieturum meque omni culpa prorsus liberaturum? Est tamen cur rationem in medium afferam, ut illud saltem intelligas me te tantum amare, ut ne quid ipse ... nimia amoris sedulitate offenderis, ad hanc diem scribendi officium distulerim. Sic enim ab Ambrosio fratre de cuius in te benevolentia, scio, nihil dubitas, cum calamum arripuissem, ut tecum officiis meo more certarem
audivi, quid facis, Ludovice, an numquam per te Dantiscus rescribendi molestia liberabitur? Putasne illi tantum otii esse, ut ad haec etiam levia sine rerum suarum gravissima iactura animum applicare queat? Noli, quaeso, id putare, libera illum, si me amas, aliquando huiusmodi molestia aliaque id generis plurima tunc ipse exclamans: en non tanto viro, mi frater, rescribam? In officio non manebo, in amore non respondebo? Quem ut ad me amandum allicerem, nihil non iure mihi temptandum foret. Quid enim hoc, pace tua dixerim, turpius, ut id hominis non putem esse, tantum abest illius, qui ne quid in eo genere peccet, omni diligentia adhibita studet. Non faciam itaque, rectiusque multo erit occasionem aliquam exspectare, qua illud aut nulla aut certe parva officii iactura queam efficere. Nunc vero, mea quidem sententia, nullo modo, sed ille rursus magis atque magis suadere, ne te meis litteris a tuis occupationibus interpellarem, atque id cum multis rationibus, tum illa vel maxime, quod si aliquid in officio praetermittendum esset, eo facilius ipse in hoc quam tu peccare possem, quo magis clarorum virorum officia in lucem hominum versantur. Cave ergo, a tanto viro exspectes, quod te indignum prorsus censeas, hac fateor me demum victum, ratione hac, inquam, ut non rescriberem persuasum, sed res melius quam putassem cecidit, ut non modo nolim fecisse, ut factum etiam maxime gaudeam, et quod intelligas, a quo quibusve persuasus sim rationibus, et quod sit mihi praeter exspectationem praebita facultas, ut tui in me amoris periculum facerem. De quo etsi non dubitabam, gratum tamen fuit proximis litteris tuis id cognovisse, cum non solum humanissime rescripseris, sed etiam me de tui regis victoria tam felici tamque Christianae reipublicae salutari participem feceris. Qua tanta laetitia multis de causis affectus sum, ut non potuerim magis, verum ob eam praecipue, quod hostis rupti foederis acerbissime poenas, quo ceteri ad inferendas iniurias sint tardiores, tandem luerit. Utinam haec praeclarissima victoria principum animi ad persequendas hostium reliquias inflammentur, optime quidem de felici rerum successu sperandum esset. Quin etiam diis bene iuvantibus tam diu protraheretur nobis victoria, quo ad pugnandi copiam faceremus, vel hoc uno tui regis exemplo, cuius felicissimis auspiciis tanta hostibus strages edita est. Idque eo libentius atque ardentius, quod nisi ultro hostem persequamur, periculum est vel maximum, ne in clades gravissimas ipsi incidamus. Quid si pugnandi necessitas ad id velimus nolimus cogat? Illud certe de nostris principibus ausim dicere,
si umquam alias toti rei publicae Christianae eorum consensus visus est salutaris, nunc maxime videri, cum undique ea nobis immineant pericula, ut, nisi providerit, qui potest Deus Optimus Maximus, cum rebus nostris male, atque haud scio an pessime agatur. Ex oraculo ⌊Apollinis⌋ Pythii haec puta tibi edita. Sed quid ego tam multa de principibus, quasi velim hac familiari epistula eos, quid sint facturi, admonere meisque monitis putem meo iure standum esse? Tuum est hoc munus Dantisce, qui vel ingenio vel doctrina vel auctoritate tantum vales, ut tibi parem inveniam neminem. Quid ergo cessas iterum atque iterum tuis versibus eorum animos ad tam praeclarum facinus accendere? Nec desperes hoc per te minus posse fieri, quod olim per Tyrraeum poetam illum (ut est apud ⌊Flaccum⌋) factum fuisse legimus, praeterquam quod scias, quanta sit in omnibus vis eloquentiae, quae tanta est, ut non solum homines, sed feras etiam, si fabulis credimus, aliquando coegerit, ac pertraxerit. Sed longior quam par est procedit epistula, quamque id forte consulto, quo tibi illud saltem hac prolixitate notum sit me nullius rei minus quam in hoc genere neglegentiae iure accusandum esse. Si rescripseris, velim, tibi persuadeas me non passurum te meas litteras, quaecumque erunt, desiderare, quas quidem, ut non elegantes, non id in me est, at certe officiosas polliceor, spondeo in meque recipio. Hic nihil tua cognitione magnopere dignum, quod sciam, est, rumor tamen est ⌊Turcam⌋ omnibus instructis copiis terra marique nos primo quoque tempore, quod di avertant, aggressurum. Sed tu hoc melius. ⌊Genuae⌋ omnia satis perbelle forent, nisi ⌊Galli⌋ nobis iam diu infensi et nulla a nobis iniuria provocati, nostra diriperent. Illud itaque maxime in optatis esset, ut aliquando, deorum memores, finem iniuriis imponerent. Reliqua faciliora. Hactenus de nostra republica, nisi et hoc ad eam putas pertinere, me proximis mensibus libros duos de eius constitutione ad Andream Auriam tamquam patriae liberatorem composuisse. Cuius quidem confectionis, si mihi supra modum non blandiuntur homines, non est, cur me paeniteat. Te unum tamen hoc tempore maxime exoptarem, quicum possem eos communicare, quanti enim tuum iudicium faciendum sit, reliquorum facio iudicium, modo scripta viderint tua. Acquiescerem omnino illi, sed id forte alias. Scribendi amore provehor, dabis hoc amori in te meo. De Cornelio nostro nulla mentio in tuis litteris. Fac, amabo te, me certiorem de eius valetudine, ut nostri memor est, adhuc
enim eius litterarum tum candorem, cum in me benevolentiam in oculis fero. Si istic erit, me illi plurimum commendabis. Vale et nos, ut facis, ama. Si quid istic novi erit, si rescripseris, quod ut facias, non ausim petere, cuperem tamen, si per tuas occupationes tibi liceret, significare ne graveris.