Accepi ⌊⌋ Dominationis Vestrae Reverendissimae 1531-10-15⌊15 Octobris1531-10-15⌋ ⌊Cracoviae⌋ datas, in quibus mihi scribit de cubiculario serenissimae ⌊regiae maiestatis⌋, qui tum nondum redierat, sed iam illum rediisse compertum habeo. Ex litteris meis, quas ille attulit, Dominatio Vestra Reverendissima, quibus in angustiis verser et quo loco sitae sunt res meae, abunde intellexit, nolo igitur novis querimoniis Dominationi Vestrae Reverendissimae esse molestior. Totum me Deo commisi; is
cf. Vulg. 1Sm 3.18 dominus est, quod bonum est in oculis suis, faciat ⌊faciat de me, quod bonum est in oculis eiuscf. Vulg. 1Sm 3.18 dominus est, quod bonum est in oculis suis, faciat ⌋.
⌊Caesar⌋ superiore die ⌊hinc⌋ abiit. Ego inopia pecuniarum ⌊hic⌋ manere aliquamdiu coactus sum, quousque etiam hanc postam, quam pecuniis meis solvere iuvi ad ⌊maiestatem regiam⌋ expedirem[2]. ⌊Antverpiae⌋ apud mercatores agam, venditis et impignoratis rebus meis utcumque, quo ⌊caesarem⌋ quam primum sequi possem in ⌊Germaniam⌋ et non ultra, qua in re multa mihi essent scribenda Dominationi Vestrae Reverendissimae scribenda, si tempus me non deficeret. In longa scriptione ad ⌊maiestatem regiam⌋ occupatus, transiit mihi tempus et nunc a me petuntur litterae, quantum tamen adhuc restat, Dominationi Vestrae Reverendissimae impendam.
Scripsit mihi Dominatio Vestra Reverendissima de illustrissimo domino ⌊comite palatino Fre hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉derico⌋, qui paulo ante hic fuit et cum nullo hic plus habuit commer hidden by binding⌈[r]r hidden by binding⌉cii, ratione veteris benevolentiae, quam mecum. Quae ⌊ille⌋ mecum egit et ego cum illo ratione matrimonii, de quo Dominatio Vestra Reverendissima mihi scripsit, ad longum seorsum in carta serenissimae ⌊regiae maiestati⌋ ⌊⌋ nec dubito, quin illam maiestas eius Dominationi Vestrae Reverendissimae dabit perlegendam; ex ea omnia intelleget et id potissimum, quibus princeps ille sit moribus praeditus. Depinxi enim graphice et vere quicquid in illo est principe longeque mihi magis placeret contractio illa affinitatis ⌊regiae maiestatis⌋ cum ⌊eo⌋, quam cum illustrissimo duce ⌊Ludovico Bavariae⌋, qui ⌊Germaniam⌋ numquam exivit moresque habet Germanicos. Sed ⌊iste princeps⌋ inter varias nationes mores suos polivit, dignus profecto tanta et tam delicata ⌊principe⌋. Summa istius rei est in arbitrio[3] serenissimae ⌊regiae maiestatis⌋.
Quae alias hic acta sunt, ex volumine meo ad ⌊maiestatem regiam⌋ intelleget. De me non est, quod aliud scribam, quam id, quod scripsi semper. Debeo ista hora circiter duo milia ducatorum praeter illa, quae prius exposui. Hoc scilicet est cum emolumento servire totque curas et labores pati. Sed de his hactenus. Dominationi Vestrae Reverendissimae me summopere et ex corde commendo et quaeso, mei misereatur.