Letter #739
Ioannes DANTISCUS to Piotr TOMICKIBrussels, 1532-01-27
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Petro Dei gratia episcopo Cracoviensi [et] regni Poloniae vicecan[cellar]io etc. domino observandissimo.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine observandissime. Obsequiorum meo[rum] plurimam commendationem.
Accepi litteras Dominationis Vestrae Reverendissimae 15 Octobris Cracoviae datas, in quibus mihi scribit de cubiculario serenissimae regiae maiestatis, qui tum nondum redierat, sed iam illum rediisse compertum habeo. Ex litteris meis, quas ille attulit, Dominatio Vestra Reverendissima, quibus in angustiis verser et quo loco sitae sunt res meae, abunde intellexit, nolo igitur novis querimoniis Dominationi Vestrae Reverendissimae esse molestior. Totum me Deo commisi; is faciat de me, quod bonum est in oculis eius.
Caesar superiore die hinc abiit. Ego inopia pecuniarum hic manere aliquamdiu coactus sum, quousque etiam hanc postam, quam pecuniis meis solvere iuvi ad maiestatem regiam expedirem. Antverpiae apud mercatores agam, venditis et impignoratis rebus meis utcumque, quo caesarem quam primum sequi possem in Germaniam et non ultra, qua in re multa mihi essent Dominationi Vestrae Reverendissimae scribenda, si tempus me non deficeret. In longa scriptione ad maiestatem regiam occupatus, transiit mihi tempus et nunc a me petuntur litterae, quantum tamen adhuc restat, Dominationi Vestrae Reverendissimae impendam.
Scripsit mihi Dominatio Vestra Reverendissima de illustrissimo domino comite palatino Fr[e]derico, qui paulo ante hic fuit et cum nullo hic plus habuit comme[r]cii, ratione veteris benevolentiae, quam mecum. Quae ille mecum egit et ego cum illo ratione matrimonii, de quo Dominatio Vestra Reverendissima mihi scripsit, ad longum seorsum in carta serenissimae regiae maiestati descripsi nec dubito, quin illam maiestas eius Dominationi Vestrae Reverendissimae dabit perlegendam; ex ea omnia intelleget et id potissimum, quibus princeps ille sit moribus praeditus. Depinxi enim graphice et vere quicquid in illo est principe longeque mihi magis placeret contractio illa affinitatis regiae maiestatis cum eo, quam cum illustrissimo duce Ludovico Bavariae, qui Germaniam numquam exivit moresque habet Germanicos. Sed iste princeps inter varias nationes mores suos polivit, dignus profecto tanta et tam delicata principe. Summa istius rei est in arbitrio serenissimae regiae maiestatis.
Quae alias hic acta sunt, ex volumine meo ad maiestatem regiam intelleget. De me non est, quod aliud scribam, quam id, quod scripsi semper. Debeo ista hora circiter duo milia ducatorum praeter illa, quae prius exposui. Hoc scilicet est cum emolumento servire totque curas et labores pati. Sed de his hactenus. Dominationi Vestrae Reverendissimae me summopere et ex corde commendo et quaeso, mei misereatur.
Ex Bruxellis celerrime, 27 Ianuarii anno Domini 1532.
Reverendissimae Dominationis Vestrae deditissimus capellanus Ioannes Dantiscus confirmatus episcopus Culmensis manu propria