Letter #746
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1532-02-15
received Regensburg, [1532]-04-06 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo paper damaged⌈[Reverendo]Reverendo paper damaged⌉ Patri, domino Ioanni Dantisco paper damaged⌈[Ioanni Dantisco]Ioanni Dantisco paper damaged⌉ episcopo Culmensi, apud sacram paper damaged⌈[mensi, apud sacram]mensi, apud sacram paper damaged⌉ caesaream et catholicam maiestatem paper damaged⌈[catholicam maiestatem]catholicam maiestatem paper damaged⌉ regio et nostro nuntio et orato paper damaged⌈[ nuntio et orato] nuntio et orato paper damaged⌉ri, sincere nobis dilecto
Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. domina
Reverende in Christo Pater sincere nobis dilecte.
Posteaquam negotium Montis nostri Serici in Concilio Collaterali iam determinatum sit, nempe sententia contra nos lata, quam indubie exspectavimus, semper enim officiales illi huc intenti sunt, ut pro fisco omnia decernant cum iniuria nostra et rerum nostrarum incommodo, quibus semper infensi sunt, visum est sacrae maiestati regiae, domino et coniugi nostro colendissimo, et nobis ipsis, ut iam tandem ex ea diuturna legatione longaque peregrinatione S(trenuitas) or S(inceritas)⌈S(trenuitas)S(trenuitas) or S(inceritas)⌉ Tua redeat sana et felix, quemadmodum ex litteris sacrae maiestatis regiae intelliget S(trenuitas) or S(inceritas)⌈S(trenuitas)S(trenuitas) or S(inceritas)⌉ Tua. Et quia superioribus litteris suis scripserat nobis S(trenuitas) or S(inceritas)⌈S(trenuitas)S(trenuitas) or S(inceritas)⌉ Tua magnificum Cornelium Dupplicium Sceperum negotia nostra in Tuae S(trenuitatis) or S(inceritatis)⌈S(trenuitatis)S(trenuitatis) or S(inceritatis)⌉ absentia libenter velle curare et agere apud sacram caesaream et catholicam maiestatem, habitis a nobis singulis annis ducentis ducatis auri, placet id sacrae maiestati regiae et nobis volumusque, ut iam illum in locum suum substituat agentem sacrae regiae maiestatis et nostrum regni et Barensium negotiorum, quae illi aperiat ac de omnibus singillatim eum informet et instructionem illi relinquat admoneatque, ut fideliter et integre ac diligenter negotia huiusmodi regia et nostra curet et promoveat, habiturus a nobis ducatos ducentos auri quotannis, quamdiu negotia ipsa curaverit, quo cum statuat, ubi de illis respondendum sit ei, an apud Fucaros aut Velseros et an simul et semel in anno vel ad certa anni tempora seu ratas.
Promiserat autem S(trenuitas) or S(inceritas)⌈S(trenuitas)S(trenuitas) or S(inceritas)⌉ Tua in discessu suo Montem hunc nostrum Sericum se apud sacram caesaream maiestatem facile impetraturum, etiam si in Concilio Collaterali contra nos sententia lata fuisset, id enim sacra maiestas caesarea Tuae S(trenuitati) or S(inceritati)⌈S(trenuitati)S(trenuitati) or S(inceritati)⌉ pollicebatur. Qua de re noluimus ulterius appellare. Maluimus rem ipsam in gratiam suae caesareae maiestatis remittere, quae, iustitia et meritis nostris exigentibus, nobis merito relaxari debet. Iustitia, diximus, quandoquidem omnes BCz, 3465, p. 216 vicini incolae passim testantur et iudicialiter testati sunt illustrissimam bonae memoriae matrem nostram nihil umquam alieni usurpavisse et ut illa possidebat pacifice, ita nos aliquanto tempore possidebamus citra omne praeiudicium fisci regii et cuiusvis alterius. Quanta autem sint merita et illustrissimae matris nostrae et nostra erga illius sacram caesaream maiestatem et rempublicam regni Neapolitani, nemo est, qui nesciat. Nam, ut matrem nostram omittamus, in hoc transacto bello et statum nostrum Barensem ab exercitibus serenissimi regis Galliae defendimus et alias civitates recuperavimus ac praeter id ultra triginta milia ducatorum pro defensione reipublicae Neapolitanae ex statu nostro solvimus et intra trium annorum decursum adhuc sex milia soluturae sumus pluraque alia sunt servitia nostra et merita pro nostra sanguinis, fidei et amoris erga sacram illius maiestatem caesaream coniunctione exhibita, quae longum esset enumerare, et tamen deterioris condicionis aestimamur, quam fuerat illustrissima dux, mater nostra, quae ab avo suae maiestatis large pro servitiis suis fuerat hidden by binding⌈[t]t hidden by binding⌉ remunerata. His itaque in medium adductis rogabit diligentissime illius sacram maiestatem caesaream, ut gratiam promissam nobiscum faciat, Montem Sericum nostrum nobis redintegrari et relaxari dignetur.
Meminerit item S(trenuitas) or S(inceritas)⌈S(trenuitas)S(trenuitas) or S(inceritas)⌉ Tua dohanae Trani aut Monopoli vel summae illorum rebellium declaratorum. Sed res alienas non ambimus, mallemus dohanas istas, licet non magni etiam sint valoris. Non agimus tantum pro commodo, quantum ut aemuli nostri cognoscant sacram caesaream maiestatem pro nostri sanguinis et amicitiae coniunctione sacrae maiestati regiae et nobis propensam esse. Ea, utpote in comparatione meritorum nostrorum paucissima, facile nobis adici possunt. Haec si nobis attulerit S(trenuitas) or S(inceritas)⌈S(trenuitas)S(trenuitas) or S(inceritas)⌉ Tua, uti bene speramus, adventus eius, diu exspectatus, multo nobis gratior erit.
Priusquam autem S(trenuitas) or S(inceritas)⌈S(trenuitas)S(trenuitas) or S(inceritas)⌉ Tua discesserit, ad unguem exploret, quomodo res suas hidden by binding⌈[as]as hidden by binding⌉ habeat Scipio de Summa, an in gratia caesaris nec ne et si cum officio hidden by binding⌈[io]io hidden by binding⌉ BCz, 3465, p. 217 in Italiam redibit. Interro paper damaged⌈[ro]ro paper damaged⌉get caesaream maiestatem S(trenuitas) or S(inceritas)⌈S(trenuitas)S(trenuitas) or S(inceritas)⌉ Tua, an illum diutius in officio, cui praeerat, ultra pati debeamus. Scit enim S(trenuitas) or S(inceritas)⌈S(trenuitas)S(trenuitas) or S(inceritas)⌉ Tua nos habere litteras mandati suae maiestatis caesareae, ut eum in officio habere non debeamus, quare neque hunc, neque alium quempiam etiam maioris dignitatis et auctoritatis habere vellemus contra voluntatem illius sacrae maiestatis, nec ipsum patiemur.
Praeterea obtineat et afferat nobis S(trenuitas) or S(inceritas)⌈S(trenuitas)S(trenuitas) or S(inceritas)⌉ Tua litteras caesareae maiestatis, ut non quattuor paper damaged⌈[tuor]tuor paper damaged⌉ personas ad castellanatum Barensem nominare debeamus, sed unam ad pla paper damaged⌈[ad pla]ad pla paper damaged⌉citum nostrum, quotiens opus fuerit, si iste moreretur, vel eum deponere paper damaged⌈[ponere]ponere paper damaged⌉ vellemus, nos autem eligemus et nominabimus talem virum in regno Ne paper damaged⌈[gno Ne]gno Ne paper damaged⌉apolitano possessionatum, qui illius sacrae maiestati et nobis fidelis et multo paper damaged⌈[ulto]ulto paper damaged⌉ obsequentior erit, in quo faciet nobis S(trenuitas) or S(inceritas)⌈S(trenuitas)S(trenuitas) or S(inceritas)⌉ Tua rem pergratam.
Et bene valeat.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Cracoviae, die 15 Februarii M-o D-o XXXII-o.
Bona regina subscripsit