Letter #748
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1532-02-17
received Regensburg, [1532]-04-06 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BNW, BOZ, 953, f. 104, f. 104v
Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni Dantisco episcopo Culmensi sincere nobis dilecto
BNW, BOZ, 953, f. 104, f. 104r
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. dominus et heres
Reverende in Christo Pater sincere nobis dilecte.
Etsi negotium Hungaricum, quod nobis cum regibus de regno Hungariae dissidentibus ad concordiam reducendis incumbit, exigere videbatur, ut Paternitas Tua in aula caesareae maiestatis adhuc nonnihil perseveraret, quia tamen illi nimis taediosam et molestam istam moram esse advertimus et negotium concordiae inter reges de regno Hungariae inter se dissidentes extrahi in longum videtur, revocandam Paternitatem Tuam ad nos duximus et revocamus praesentibus damusque illi facultatem, quandocumque voluerit istinc discedendi et huc ad nos cum bona gratia caesareae maiestatis redeundi, priusquam tamen discedet Paternitas Tua, curabit efficere apud caesaream maiestatem, ut serenissimae coniugi nostrae aliquid munificentiae et liberalitatis promissae in negotio Montis Serici exhibeatur et declaretur, in quo regni Neapolitani Collaterale Concilium non multo ante adversum illam sententiam promulgavit.
Cum vero in procinctu itineris erit Paternitas Tua, praeficiet loco sui nostris et serenissimae coniugis nostrae quibusvis negotiis egregium Cornelium Scepperum ms. Scerperum(!) ⌈ScepperumScepperum ms. Scerperum(!) ⌉, quem nos propter illius virtutem in nostrorum negotiorum procuratorem optavimus et caesareae maiestati per litteras commendavimus, ad quam litterarum commendationem verba et orationem suam adiciat Paternitas Tua, qua ille in gratiam caesareae maiestatis insinuari et in auctoritatem, quae nostro nomini et dignitati conveniret, introduci possit, insuper etiam cum ipso Cornelio con paper damaged⌈[con]con paper damaged⌉stituet Paternitas Tua de annuo illi solvendo. Serenissima enim coniunx nostra constituit illi ducentos aureos quotannis se solvere velle. Si quid etiam ipsa Paternitas Tua non perficeret in negotiis nostris et serenissimae coniugis nostrae, Cornelio curandum relinquet et instruet illum probe de omnibus, ut commode omnia curare et caesareae maiestati promovere possit.
Quod reliquum est, Paternitas Tua caesareae maiestati commendabit negotium concordiae, quam confici inter serenissimum regem Ferdinandum et illius maiestatis adversarium multum expediret, antequam tempus indutiarum annualium elabatur. De qua re nos illius maiestati caesareae scripsimus et simul ab illa rogavimus, ne quantum per auctoritatem suam licet, rem publicam Christianam in discrimen interitus adduci patiatur.
Nos etiam Paternitas Tua illius maiestati caesareae commendet et sospes ac felix ad nos redeat.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Cracoviae, die XVII-a mensis Februarii anno Domini M-o D-o XXXII-o, regni vero nostri anno XXVI-to.
Sigismundus rex subscripsit