» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #7498

Filippo ARCHINTO to Ioannes DANTISCUS
Rome, 1545-05-10
            received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-06-26

Manuscript sources:
1fair copy, BCz, 1602, p. 5-6

 

Text & apparatus & commentary Plain text Text & commentary Text & apparatus

 

BCz, 1602, p. 5

Reverendissime Domine mihi observandissime.

Credidi hactenus nihil posse me in animo complecti, quin idem quoque verbis explicarem, at voluptatem ex cf. , CIDTC IDL 7499litteriscf. , CIDTC IDL 7499 Dominationis Vestrae Reverendissimae 1545-03-02sexto nonas Martii1545-03-02 datis conceptam fateor nullo me explicare posse modo neque enim legere, sed magis loquentem eandem audire videbar. Quod vero quantulacumque cf. oratio mea de pace habitacf. eidem tantopere commendetur, istuc certe non orationi ipsi, sed nimium benevolae eiusdem menti gratiaeque tribuendum erit. At carmen illud Maronianum manet alta mente repostum sive id principum horum necessitate, quae mirum in modum utrinque urgebat, sive Dei Optimi Maximi (quod magis crediderim) pietate erga nos pax huiusmodi successerit compertissimum est apud nos eam minime fictam, sed quae altissimas maximae inter eos concordiae radices egerit coaluisse. Utinam vero ipsas radices in alieno ac nostro forte ne portendat agro. De Suleiman the Magnificent (*1494 – †1566), 1520-1566 Sultan of the Ottoman EmpireTurcarum tyrannoSuleiman the Magnificent (*1494 – †1566), 1520-1566 Sultan of the Ottoman Empire satis bene speratur et forte non longe aberit felix eventus vaticinii. Equorum ex Asia, the continentAsiaAsia, the continent qui a nostris capti Rhine (Rhein, Rhenus), river in central Europe, flowing through Switzerland, Germany (partially as a border with France) and the Netherlands, into the North SeaRhenumRhine (Rhein, Rhenus), river in central Europe, flowing through Switzerland, Germany (partially as a border with France) and the Netherlands, into the North Sea bibant atque abluantur Tiber (Tevere), river in Italy, rising in the Apennine mountains in Emilia-Romagna and flowing 406 kilometres through Umbria and Lazio to the Tyrrhenian SeaTyberiTiber (Tevere), river in Italy, rising in the Apennine mountains in Emilia-Romagna and flowing 406 kilometres through Umbria and Lazio to the Tyrrhenian Sea. Quoniam vero ea, de qua iam diximus, lucubratiuncula Dominationem Vestram Reverendissimam adeo oblectavit, cum diebus proximis alteram graviorem cf. de fide et sacramentiscf. illi transmisserim, operae pretium facturum me esse existimavi, si alterum quoque eiusdem generis opusculum ad eandem traderem. Cui et me ipsum iam diutius dedi atque tradidi.

Bene vale.