Letter #7498
Filippo ARCHINTO to Ioannes DANTISCUSRome, 1545-05-10
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-06-26 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentary Plain text Text & commentary Text & apparatus
Reverendo Patri Domino episcopo Varmiensi, domino meo colendissimo
Reverendissime Domine mihi observandissime.
Credidi hactenus nihil posse me in animo complecti, quin idem quoque verbis explicarem, at voluptatem ex litteris Dominationis Vestrae Reverendissimae sexto nonas Martii datis conceptam fateor nullo me explicare posse modo neque enim legere, sed magis loquentem eandem audire videbar. Quod vero quantulacumque oratio mea de pace habita eidem tantopere commendetur, istuc certe non orationi ipsi, sed nimium benevolae eiusdem menti gratiaeque tribuendum erit. At carmen illud Maronianum manet alta mente repostum sive id principum horum necessitate, quae mirum in modum utrinque urgebat, sive Dei Optimi Maximi (quod magis crediderim) pietate erga nos pax huiusmodi successerit compertissimum est apud nos eam minime fictam, sed quae altissimas maximae inter eos concordiae radices egerit coaluisse. Utinam vero ipsas radices in alieno ac nostro forte ne portendat agro. De Turcarum tyranno satis bene speratur et forte non longe aberit felix eventus vaticinii. Equorum ex Asia qui a nostris capti Rhenum bibant atque abluantur Tyberi. Quoniam vero ea, de qua iam diximus, lucubratiuncula Dominationem Vestram Reverendissimam adeo oblectavit, cum diebus proximis alteram graviorem de fide et sacramentis illi transmisserim, operae pretium facturum me esse existimavi, si alterum quoque eiusdem generis opusculum ad eandem traderem. Cui et me ipsum iam diutius dedi atque tradidi.
Bene vale.
Romae, die X mensis Maii MDXLV.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor Philippus Archintus vicarius