Letter #751
Seweryn BONER to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1532-02-18
received Regensburg, [1532]-04-06 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi et suae serenissimae maiestatis regiae Poloniae etc. apud sacram caesaream atque catholicam maiestatem oratori dignissimo etc., domino plurimum colendo
Reverendissime Domine, domine plurimum colende.
Salutem et servitiorum commendationem sedulam. Opto cupioque ex animo omnia, quae illius voluntas fert, felicissime succedere Dominationi Vestrae Reverendissimae.
Sacra maiestas regia, dominus clementissimus, imposuit mihi hoc negotii, ut suae maiestatis litteras in aulam caesareae maiestatis ad manus Dominationis Vestrae Reverendissimae ocissime transmitterem inque ea re nulli operae et sumptui parcerem. Ego, quod debitum meum est, quantum in me fuit, curavi sedulo, ut quam maxime fieri possit, compendiosis et celerrimis itineribus eo perferrentur, nullis id quantumvis sumptuosioribus impensis remorantibus, ita ut confidam illas sat cito Reverendissimae Dominationi Vestrae perlatum iri, quas illius maiestati reddere ac responsum haud segnius remittere Reverendissima Dominatio Vestra dignabitur.
Redditae sunt mihi Reverendissimae Dominationis Vestrae litterae Bruxellis missae de data a die(?) 2 Octobris, quae ob singularem eius humanitatem, ut debebant, gratissimae mihi fuerunt eoque magis, quod scribendi hoc officium Dominationi Vestrae Reverendissimae gratum fuisse cognoverim. Equidem dabo operam, ut iam non scribendo, sed, si quando haec se mihi offerat occasio, obsequendo, me si quem alium eius observantissimum intelligat.
Iam quid prius Reverendissimae Dominationi Vestrae scriberem, non habeo, nisi hoc, quod illi omnino antiquissimum gratissimumque esse puto. Principes nostri sacratissimi cum serenissimis liberis prospera fruuntur valetudine.
In aliis rebus, quae hic novae habentur, est hic paene [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉vum. Post eas de palatino Valachiae partas victorias paper damaged⌈[as]as paper damaged⌉, fuere hic duo imperatoris Thurcorum legati, duo item regis Ioannis nomine etiamnum sunt, illud omnes apud maiestatem regiam agentes, ut palatino pacis perpetuae foedera impetrarentur et captivi, signa ac tormenta bellica restituerentur. Atque haec agi homo insolentissimus, non suo quidem, sed illoAAWO, AB, D. 67, f. 122vrum nomine subornavit, ne se bello fractum, omnibus viribus exhausum summeque pacis egentem indicaret. Nunc rogatu illorum ipsorum concessae illi indutiae et arma suspensa sunt usque ad Kalendas Maias, ob id maxime, quo interea de pacis et foederis iciendi condicionibus accipiend(is) consilium caperet, quae illi praescriptae a maiestate sacra regia missae sunt. Ceterum, quod si eas condiciones acceperit et foedus cum illo percutiendum erit, certe haud illius tantum, qui semel fidem prodidit, nisi etiam aliorum et praesertim regis Ioannis fide icietur.
De conventione Patavii propter tractatus concordiae de regno Ungariae destinata, deinde ex parte regis Ioannis infecta, Dominationi Vestrae Reverendissimae latere non dubito. Dominus Hieronimus Lasski, ex Germania huc reversus, has maxime eius rei causas dicebat. Primum, quod litterae caesareae ac serenissimi domini Romanorum regis maiestatis serius, quam debuerant hidden by binding⌈[nt]nt hidden by binding⌉, nempe post Epiphaniam Domini, diem scilicet conventioni destinatum, sibi essent redditae, deinde quod salvus conductus tantum a serenissimo domino Romanorum rege et non item a caesarea maiestate datus fuerit, praeterea hidden by binding⌈[ea]ea hidden by binding⌉ indutiarum terminum iam iam appetere, postremo excludi regem suum indutiarum termino ingruente commoditate et copia temporis, qua commissarios, viros graves, ablegare posset, maxime, cum neutram maiestatem illic affuturam intelligeret. Pollicitus tamen est, si huc ad maiestatem paper damaged⌈[maiestatem]maiestatem paper damaged⌉ sacram regiam ab illarum maiestatibus his de rebus mitteretur, a rege suo quoque missum iri etc.
In Ungaria acta sunt proxime comitia, more patriae Rakosch dicta. Ceterum, quia his non omnes interfuerant, agentur iterum. In utrisque, quid vel iam tractatum, vel tractandum sit, Dominatio Vestra Reverendissima AAWO, AB, D. 67, f. 123r ex scheda praesentibus inserta abunde discet.
Magnificus dominus Nicolaus a Schidlovietz regni Poloniae thesaurarius heri vita functus, desiderium sui nobis reliquit.
Quae Reverendissima Dominatio Vestra mihi scripsit de revocando se ex aula caesaris, egi apud maiestates utrasque, quantum licuit, sedulo, quarum de ea re animos ex ipsarum litteris cognoscet.
In praesens Dominationem Vestram Reverendissimam longaevam et felicissimam valere cupio precorque, et eius gratioso favori me et servitia mea diligenter commendo.
Datum Craccoviae, a die(?) 18 mensis Februarii anno Domini 1532.
Eius Reverendissimae Dominationis Vestrae totus obsequiosus Severinus Bonar subscrispit