Reverendissime Domine et domine mihi gratiosissime.
Post mei meorumque servitiorum in gratiam Vestrae Reverendissimae Dominationis commendationem.
Ingentes gratiarum actiones ago habeoque Vestrae Reverendissimae Dominationi habiturusque immortales pro tanta gratia et opera, quam adhibuit circa addictionem ⌊filii mei⌋ in servitium reverendissimo domino ⌊cardinali Leodicensi⌋. Quam gratiam et operam Reverendissimae Dominationi Vestrae servitiis meis ex undequaque deditissimis pro animi Reverendissimae Dominationis Vestrae sententia rependere studebo. Fecit hoc siquidem Reverendissima Dominatio Vestra ex sua nativa benignitate et favore, nullis meis servitiis hactenus devicta, faciam tamen quam libentissime posthac, ut operae et laboris Vestram Reverendissimam Dominationem non paeniteat.
Non admodum, Reverendissime Domine, probo, quod ⌊filius meus⌋ pecuniam a Reverendissima Dominatine Vestra acceperit. Quam manere volui apud Reverendissimam Dominationem Vestram, utcumque tamen factum est, nihil improbo, modo ⌊filius meus⌋ stipendiis suis a domino suo concedendis se foveat et alat. Nam ego ⌊illi⌋ nullam pecuniam impendere possum, quousque ⌊sorores⌋ suas, quas numero quattuor habet, quae iam nubiles sunt, cum quibus mihi dos non mediocris impendenda est, nuptui traderem. Quorum nonnullas aulae serenissimae ⌊principis nostrae⌋ ascire volo, ubi etiam impensam facturus sum non mediocrem. Posthac tamen poterit suae sententiae subscriptum iri.
In negotio Reverendissimae Dominationis Vestrae revocationis ad ⌊sponsam suam⌋ egi et apud serenissimos ⌊principes⌋, et senatores huius ⌊Regni⌋, quantum potui accuratissime, ita nihil neglexisse viderem, quod boni et arctissimi amici officium expetere videbatur. Et posthac nulla in me mora est futura in his, quae honori et utilitati Vestrae Reverendissimae Dominationi esse censebo.
Et cum his me gratiae Vestrae Reverendissimae Dominationis commendo. Quam sanam et felicem ad nos quamprimum advolare cupio pro mei animi summa consolatione. Cui me iterum atque iterum commendo.