Reverendissimo in Christo Patri, domino ⌊Ioanni Dantisco⌋ episcopo Culmensi ac ⌊serenissimi Poloniae regis⌋ oratori, disertissimo domino suo in primis observando
⌊Antverpiae⌋
Credo infestum aliquem rebus nostris genium in hoc incumbere, ut nobis apud te vel ingratitudinis existimationem paret, vel negligentiae cuiusdam supinae insimulet. Usque adeo ⌊patrem nostrum⌋ importunus morbus assidue domui, quid domui, immo lecto alligare persistit non sine gravi nostro dolore ac dubito paterna ne sorte cruciemur magis, an illo, quod hoc infortunio negotium nobis abs te commissum aeque commode promovere prohibemur. ⌊Pater⌋, qui valetudine integra rem in manu fuerat habiturus, apud senatum iam partes precantis agat, oportet, certe sic imperare non potest, quin illi, si quas forte causas sibi commendatiores habent, praetextu aliquo invento praeferre possint. Tametsi pollicitus est ille, qui proximas a ⌊patre⌋ vices in senatu gerit, et affirmavit mihi, affirmavit et fratri, qui etiam hodie illum patris nomine hac de re interpellavit, curaturum sese, ut res hae prae reliquis terminentur.
Meam ego ⌊fratrum⌋que diligentiam profiteri possum, de ⌊patris⌋ affectu nihil ambigo. Reliquorum officium sperare licet, polliceri non ausim. Non dubito tamen, quin brevi admodum finis expectandus sit. Sed hoc pessime me habet, quod tu, qui hac causa istic moratus esse potes, re fortassis infecta discedens sinistrae aliquid de nobis opinionis tecum forsan abduces. Quod quidem magis mihi metuendum putarem, nisi candorem illum tuum singularem nimis perspectum nobis esse voluisses. Nos hoc una cum magistro ⌊Aegidio⌋, qui oscitantes quoque nos sua diligentia ad officium nostrum propellere posset, agemus sedulo, ne negotio defuisse aliquo modo videri possimus.
Bene vale feliciterque migra, Praesul optime, et ut poetice quoque Vergilii Dani more valedicam.
I, fausto pede patrias ad urbes
Phoebeae pie cultor artis ito,
Nec picus vetet ire te molestus
Nec cornix iter ominosa rumpat.
Faunus dux erit et celer Deorum
Interpres liquidas volans per auras.
I, fausto pede patrias ad urbes.