Letter #758
Erard de la MARCK to Ioannes DANTISCUSKuringen, 1532-02-24
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo Patri, Domino Ioanni episcopo Culmensi, serenissimi regis Poloniae apud caesaream maiestatem oratori, amico optimo.
Allatae Reverendae Dominationis Vestrae litterae, Antwerpia praesentis mensis die XX-a datae, ob eiusdem apud me hoc in loco conventum et aliquorum dierum penes me moram gratissimae mihi fuere, quare nihil mihi iucundius est, quam summe cupere desiderare et anhelare Reverendam Dominationem Vestram invisere et affectuosissime amplecti.
Rogo idcirco amicissime eandem, velit, rebus suis maritime et terra suam in patriam destinatis, quantocius fieri poterit, ad me hunc in locum non solum, ut ita dicam, venire, sed advolare, quam tempore labenti intermedio gratissimam et acceptatissimam, donec eam videro, desideratissime in singulas horas exspectabo et anhelabo, aliquot dies laetissime et hilarissime tempus convivio et commentationibus cum Eius Dominatione Vestra Reverenda Deo volente deducturus. Quae diu bene ac feliciter valeat.
Curingiae, XXIIII-a Februarii XV-c XXXII-o.
Frater et bonus amicus E(ius) cardinalis Leodiensis