Letter #766
Ioannes CAMPENSIS (Jan van CAMPEN) to Ioannes DANTISCUSNuremberg, 1532-04
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Ornatissimo modis omnibus viro, domino Ioanni Dantisco Culmensi episcopo, serenissimi Poloniae regis oratori etc. Ratisponae in aedibus domini decani
Ratisponae
Scripsimus bis, Eobanus et ego, spero saltem alteras ad te pervenisse et quia hospes ipse Ratisponam proficiscitur, iterum scribimus. Absoluti sunt codices 12, quos mittam per hunc, si portare non gravabitur. Pro psalterio si Ecclesiastes non accesserat, ad Petreium pervenient floreni plus minus 25, decem ab hoc hospite accepit, quare reliqui erunt 15. Ego nihil adhuc poposci mihi dari, sed nunc quia abit nec scio quando rediturus sit, accipiam ab eo florenos quattuor si forte pecunia opus habuero. Eobanus et tota familia humanissime tua causa tractant me, quare in abitu gratum animum ostendere cuperem, ergo eos priusquam hinc discedere potero, totus praeterierit mensis, quo in eius expensis fuer... apud eum. Vale praesul ornatissime.
Norimbergae, ... [A]prilis 1532.
Tuus modis omnibus Ioannes Campensis