Letter #768
Ioannes CAMPENSIS (Jan van CAMPEN) to Ioannes DANTISCUSNuremberg, 1532-04-16
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo et modis omnibus ornatissimo domino Ioanni Dantisco Culmensi episcopo, serenissimi Poloniae regis oratori
Ratisponae in aedibus domini Decani
Ratisponae
Eobanum nostrum non miror bona carmina scribere, cum sit ingenio, cerebro, externis moribus et arte ipsa poeta absolutissimus, quare verissime Re[sedia]nus eum nostri saeculi poetarum regem appellare consuevit. Est ... modis omnibus optimus, omnis doli mali plan...cr...s nec ullius mortalium amantior quam Tui, finem [numquam] facit laudandi Te et virtutes Tuas, maxime quoties mero [pa]ululum incaluit, quando homines ex animo loqui solent. Inveni typographum imparatiorem, quam sperabam, quare sex tantum codices absoluti adhuc sunt, reliqui vero plus minus quatuordecim, quos ad Te perferam, si Deus vitam concesserit, principio mensis Maii intra dies quindecim. Hospes in Bove postridie, quam hinc abierat, iuravit se prae ebrietate nihil eorum meminisse, quae illi dixeras de numeranda mihi pecunia, promisit tamen se daturum, immo eodem illo die numeravit Petreio florenos decem, quibus papyrum compararet. In meos usus nihil adhuc ab eo poposci, [c]ogar tamen brevi, ne nimium gravem Eobanum nostru[m]. Cuperem, etsi opus fore non credam, d. tribus ...ducere illi in memoriam. Nihil habeo q[uod] ... scribam, nisi quod cupiam vehementissime omnia ... sententia istic evenire.
Vale, praesul or[natissime].
Norembergae, 16 Aprilis 1532.
Tuus quantus est Ioannes Campensis
Postscript:
Ecclesiasten adderem, si exemplar haberem. Si videatur, dabo illum alio tempore cum proverbiis et aliis multis, sin vero nunc una cum psalmis in publicum prodere volueris, mitte quod habes exemplar apud te.