Optimo Principi ac Domino, domino ⌊Ioanni Dantisco⌋ episcopo Culmensi, regio apud ⌊Carolum Augustum⌋ oratori etc., domino et patrono carissimo suo
X Calendas Maii ⌊⌋ tuas accepimus, ⌊Campensis⌋ et ego, Dantisce humanissime, quibus velut aurem vellis nobis et officii nostri nos admones, qua in re satis videmus pro Tua mansuetudine Te agere, qui nihil acrius nobiscum expostules, cum potuisses Tuo iure. Nam, ut fatemur, primis a Tuo abitu diebus nonnihil a nobis esse cessatum propter continuata symposia, quae in memoriam dulcissimae Tuae praesentiae paulo longius extendimus, ita res ipsa nos purgabit. Non discessisse nos ab officio et fuisse Tui haudquaquam immemores, ostendent quaternae utriusque nostrum ad Te litterae, quarum priores, quod diutius detinuerit Tauropedinus, nos in causa non fuimus. Videmus enim earum Tibi ante scriptam Tuam ad me epistolam nihil fuisse redditum. Credo accipies uno tempore omnes atque ita et habebis nos purgatos et laudabis officium nostrum, qui nullum statuamus deinceps, quam diu absumus, diem intermittere, quin ad Te scribamus. Etenim finem tandem fecimus memoriam benignitatis Tuae per convivia celebrandi, quamquam nullum est momentum, nedum convivium, quo non amantissime de Te et apud nos et apud alios confabulemur. Ex reliquis meis litteris animum et propositum meum intelleges, de quo, quid tu sentias, facies pro Tua summa erga me pietate, si me primo quoque tempore certiorem reddes. Quamquam enim sis tantum non, ut scribis, negotiis regis agendis enecatus, tamen quia vacat etiam Tibi, ut video, ad nos verbosius perscribere, non erit, spero, molestum Tibi tribus verbis iterum significare, quid fieri velis. Tauropedinus fortassis redibit serius. Per nostros veredarios poteris commodius nobis, si quid voles, significare. Psalterium pulchre procedit, nisi quod ⌊Petreius⌋ penuria papyri nonnihil morae nobis obiicit. Dominum ⌊Hieronymum Ebnerum⌋ et alios, quos iubes, Tuo nomine diligenter salutabo. Salutat te ⌊uxorcula mea⌋ amanter ac devote. Vale
cf. Hor. Carm. I 1.2 ⌊dulce decus meumcf. Hor. Carm. I 1.2 ⌋.