Letter #778
Ioachimus CAMERARIUS to Ioannes DANTISCUSNuremberg, 1532-04-25
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Amplissimo Antistiti Ioanni episcopo Culmensi, regio oratori etc. domino suo colendissimo
Salutem.
Etsi non ignorabam cum tuas occupationes maiores esse, quam ut nostris litteris vacare posses, tum illo has ineptiores, quam ut libenter legere velles, tamen nos written over (ost)ri⌈(ost)riosos written over (ost)ri⌉ officii nostri recordatio impulit, ut significaremus tibi gratitudinem animi nostri onerati a te maximis beneficiis humanitatis et benevolentiae, quod recte sic duxi, cum solicitudine non mediocri premar, quomodo, non dico, aliquid retulisse gratiae videamur, quis enim – inquit ille – pro merito gratiam regi refert, sed ne indigni testimonio significationemque voluntatis tuae ha existimemur. Tu igitur, maxime clarissimeque atque etiam doctissime vir, velim tibi persuadeas, nos pro studio tuo benignitateque erga nos Tua sic gratos esse, ut qui maxime et subsu possit et debeat, cupereque tuae magnificentiae honoris nominis causa pro viribus nostris facere omnia, quod – ut confido – acceptum erit tibi perpendenti non facultatem sed promptitudinem voluntatis nostrae. Has etiam scito ad te litteras me scripsisse impulsu tuorum, hoc est Eobani et Campensis, quorum sententiam cum te improbare non posse sciam, minus metui, ne factum nostrum a te non in optimam partem accipiatur. Vale, excellentissime antistes.
E Norico, VII Calendas Maii.
Has litteras vel fasciculum hunc potius misi ad optimum et singularium virtutum adulescentem Danielum Stibarum, qui isthic Herbipolensis principis nomine agit, quem si alicubi reposueris in numero tuorum, erit is auctus non poenitenda neque inhonesta accessione.
Tuae Excellentiae deditissimus Ioachimus Camerarius