Diebus Decembris breve prorogationis de non consecrando ac litteras, quibus scopum expeditionis Vestrae Paternitatis Reverendissimae ⌊ecclesiae Culmensis⌋ perscripsi, per ⌊Quirinum⌋ factorem ⌊Fukerorum⌋ misi, quae Vestrae Paternitati Reverendissimae reddita puto.
Ad praesens Vestra Dominatio Reverendissima animum faventem scriptis meis adhibeat, quaeso, quandoquidem ea scribo, quae serenissimo ⌊regi⌋ nostro et negotiis in ⌊curia Romana⌋ subditorum ac Vestrae Paternitati Reverendissimae frugem sunt allatura.
Mortuo ⌊cardinali⌋ sene in ⌊curia Romana⌋ rebus patriis protectore optimo, quandoquidem ipsius auctoritate in ⌊maiestatis regiae⌋ negotiis et subditorum multa hic sunt bene confecta, ad praesens profecto in tanto cardinalium coetu, virorum maximorum, neminem ⌊patriae nostrae⌋ afflictae inclinatum ac ad maiestatis regiae negotia propensum, ut cardinalis mortuus fuit, video.
Et ⌊maiestas regia⌋, forsan ne sumptibus in milites ad tuitionem ⌊Regni⌋ necessariis gravaretur, oratorem hic non tenet, quo suae maiestatis negotia, prout de die in diem experior, difficultantur, quod etiam Vestra Dominatio Reverendissima in ⌊ecclesiae Culmensis⌋ expeditione agnovit.
Verum tamen, quod tacere non licet, privilegium sex mensium ordinariis ⌊Regni⌋ dumtaxat per defunctum ⌊protectorem⌋ multis regiis instantiis apud ⌊papam⌋ obtentum, impensa ⌊reverendissimi Cracoviensis⌋ expeditum, favente Deo, ad universos collatores et collatrices post ordinarios inferiores auxilio reverendissimi domini ⌊Ieronimi de Genuciis⌋, episcopi Vigorniensis, auditoris camerae, viri celebratissimi, apud ⌊papam⌋ extendi et in latissima forma declarari, obtinui, quod nulli Regno accessit.
Cuius privilegii extensionem ⌊cardinalis⌋ mortuus, quamvis in ⌊patriam nostra[m]⌋ in aliis propitius, omnino negavit, quinimo dominum ⌊Ioannem Wilamows[ky]⌋ ad ⌊Sedem Apostolicam⌋ anno exorto nuntium in impetratione extension[is] dicti privilegii impedivit.
Ultra privilegii extensionem studio ⌊huius praestabilis viri⌋ XII per[sonas] ad ecclesias ⌊Regni⌋, sex ad dignitates et canonicatus in mensibus apostolicis per maiestatem regiam nominandas, etiam prorogationem Vestrae Paternitatis Reverendissimae de non [conse]crando auctoritate eiusdem viri obtinui. Taceo alios multos, quibus ea[dem] auctoritate optime servivi, est enim ⌊hic optimus praelatus⌋ in gentem nostr[am] naturali favore inclinatus.
Huic celebri ⌊viro⌋ litteras regias X huius mensis reddidi, quibus ⌊m[aiestas] sua⌋ ob privilegii extensionem magnas suae paternitati agit gratias, prou[t] Vestra Paternitas Reverendissima ex copia litterarum cernit.
Profecto, Reverendissime Domine, nisi regia et praelatorum ⌊Regni⌋ negotia ac ⌊maiestatis [regiae]⌋ in ⌊virum⌋ benemeritum favor coeptus et viri in nostros humanitas [me] urgerent, numquam scribere auderem, quae scripta Vestra Paternitas Reverendissima fronte beni[gna] auscultare dignetur.
⌊Is⌋ reverendissimus auditor toti Christiano orbi notus, ⌊pontifici⌋ adeo grati[ssimus], ut in expeditionibus sub anulo Piscatoris fieri hic solitis in lo[cum] ⌊cardinalis Sanctorum 4⌋ defuncti revisor sufficeretur, serenissimo ⌊regi Ang[liae]⌋ carissimus, quem episcopatu Vigorniensi providit et suum oratorem apud ⌊S[edem] Apostolicam⌋ praefecit.
⌊Papa⌋ ⌊eum⌋ praelatum ⌊Sedi Apostolicae⌋ perutilem, cuius officiis carere non potest, ex sua singulari gratia ac etiam serenissimo ⌊rege Anglorum⌋ instante dudum cardinalem creavisset, verum negotia, quae pro domino fidissime hic agit, illum ⌊caesareae maiestati⌋ ingratum fecerunt, quod etiam Vestrae Paternitati Reverendissimae oratorem apud principes strenue agenti acciderat et accidit frequenter. Sola ⌊maiestatis caesareae⌋ commotio ⌊huic optimo viro⌋ cardinalatus honorem in tempora differt.
Ad rem venio. Diebus Penthecostes proximis aliquibus principibus instantibus cardinales certi creabuntur. Quod si ante tres seu duos menses persensissem, medio ⌊reverendissimi Cracoviensis⌋ litteras regias ad ⌊imperatorem⌋ et ad Vestram Paternitatem Reverendissimam pro tanto ⌊viro⌋, ⌊patriae nostrae⌋ utilissimo, ordinari procurassem, quod sua maiestas suorum et subditorum etiam negotiorum gratia fecisset libenter.
Verum ⌊Cracoviam⌋ longum est iter, dies ad Penthecostes pauci, quae litteris regiis ad ⌊caesarem⌋ ac ad Vestram Paternitatem Reverendissimam scribendis obstant, quarum auctoritate Vestra Paternitas Reverendissima regio nomine caesaream maiestatem flexisset ac obsecrasset, quatenus sua maiestas caesarea litteras ad oratores seu ad ⌊papam⌋ dare dignaretur, quibus ⌊vir dignissimus⌋ pro obtinendo cardinalatu dies Penthecostes per caesarem promoveretur.
Verum quoniam temporis brevitas ad litteras ⌊regis nostri⌋ non suffragatur obtinendas, Vestra Paternitas Reverendissima amore ⌊patriae⌋ ac regiorum et etiam suorum negotiorum hic aliquando tractandorum causa hanc provinciam
⌊maiestati regiae⌋ ac ⌊reverendissimo Cracoviensi⌋ futuram gratissimam suscipere dignetur, pro [qu]a, favente Deo Optimo, accumulabitur Vestra Paternitas Reverendissima fructu.
Tametsi a ⌊maiestate regia⌋ Vestra Paternitas Reverendissima super hoc negotio nullum habet mandatum, ve[rum] quia angustia temporis id haberi non patitur negotiumque ⌊patriae nostrae⌋ perutile ac honorificum erit, quod Vestra Paternitas Reverendissima studiosissime amplecti [toto] conatu dignetur ac omni haesitatione remota nomine serenissimi r[egis] nostri apud ⌊caesaream maiestatem⌋ citissime ac diligentissime strenue instet, ut maiestas sua imperialis serenissimi regis nostri intuitu, de omni principe optime meriti, ad suos oratores seu ad ⌊papam⌋ pro ⌊huius viri⌋ ad cardinalatus hanorem promotione litteras daret, quod facile apud maiestatem caesaream Vestra Paternitas Reverendissima obtinebit, si eum praelatum, serenissimo regi nostro gratum, subditis suae maiestatis perutilem, diligent[er] declarabit.
Magnum profecto opus Vestra Paternitas Reverendissima conficiet, si promotione regio nomi[ne] apud ⌊caesaream maiestatem⌋ facta litteras imperatoris ad oratores seu ad ⌊papam⌋ impetrabit, quandoquidem ⌊hunc virum⌋ Vestrae Dominationis opera cardinalem factum, rebus patriis faventem habebimus. Potissimum si Polona et non Anglica promotione cardinalatus apicem consequetur ⌊hic optimus praelatus⌋, opera propria et auctoritate serenissimi ⌊regis Angliae⌋ fortunas Vestrae Paternitatis Reverendissimae apud serenissimum ⌊regem⌋ nostrum augere et diligentissime promovere contendet.
Nisi ego Vestram Paternitatem Reverendissimam rebus patriis favere scirem, numquam ea apud Vestram Paternitatem Reverendissimam temptarem, ad quae scribenda negotiorum regiorum et ⌊suae maiestatis⌋ subditorum amor ac necessitas adegerunt, ut omni metu ac rubore abiectis negotium ⌊optimi praelati⌋ commendarem. Itaque Vestra Paternitas, postquam cum ⌊caesarea maiestate⌋ regio nomine in dicto negotio reverendissimi ⌊auditoris camerae⌋ tractabit, suam paternitatem oratorem serenissimi ⌊regis Angliae⌋ nullo modo nominet, ne regis Angliae mentionem faciat, verum ad commodum ⌊regis Poloniae⌋ nostri et subditorum maiestatis suae totum negotium torqueat.
Et si ⌊maiestas imperialis⌋ aut suae maiestatis consiliarii negotio contravenerint, forsan nonnulla opponentes, quae orator pro domino fidus hic egerit et cui officium oratoris agenti dominum deserere non licet, Vestra Paternitas Reverendissima serenissimum ⌊regem⌋ nostrum non alterius, dumtaxat negotiorum suorum et ⌊Regni⌋ totius causa pro ⌊isto dignissimo viro⌋ apud caesaream maiestatem pro litteris ad ⌊papam⌋ seu ad oratores dandis instare respondeat. Quoniam litterae — quod utinam foret — ⌊caesaris⌋ ad oratores seu ad ⌊papam⌋ dabuntur hac in re, Vestra Paternitas Reverendissima advertere dignetur, ne quid frigidi et incommodi habeant, quarum copiam Vestra Paternitas Reverendissima litteris suis inclusam ad me transmittere dignetur.
Litterae dictae citissime expediantur et per bancum seu cursorem dominorum ⌊de Fukari⌋ ad me mittantur ac ut ad 1532-05-19⌊diem seu Dominicam Penthecostes1532-05-19⌋ ⌊hic⌋ advolent, nulli summae, etiam supra ducatos 100 parcatur, quae hic diebus sex vel septem afferri possint, dumtaxat ut sint 1532-05-19⌊Dominica Penthecostes1532-05-19⌋, in eo casu nulli summae pecuniariae parcatur. Conveni ⌊hic⌋ cum domino ⌊Quirino Galler⌋, magnificorum dominorum ⌊de Fukari⌋ agente, cui summam pecuniarum deposui. Scribit in ea re ad suos ⌊principales⌋, ut pecunia pro cursore gratia litterarum hic 1532-05-19⌊Dominica Penthecostes1532-05-19⌋ seu citius afferendarum extemplo numeretur, ne hac re negotium meum deficeret.
Verum si litterae dictae, pro quibus apud ⌊caesarem⌋ Vestra Paternitas Reverendissima citissime instabit — quod absit — 1532-05-19⌊Dominica Penthecostes1532-05-19⌋ vel citius ⌊Romae⌋ fieri non possent, ill[as] tum Vestra Paternitas Reverendissima mandare dignetur non per cursorem singularem, verum per postam communem, aliorum negotia ferentem, ne impensis tempor[e] neglecto gravarer. Tamen credo Vestram Paternitatem Reverendissimam dictas litteras 1532-05-19⌊die Dominica praedicta1532-05-19⌋ cursore veloci ⌊hic⌋ transmissuram, quare hic summa pecun[iae] in banco ⌊de Fukari⌋ operitur. Si vero quidpiam gravitatis in litterarum dictarum pro domino auditore impetran[darum] cesserit, Vestra Paternitas Reverendissima litteras meas ⌊reverendissimo Cracoviensi⌋ inscriptas manda[re] dignetur, namque suae paternitati hac in re scribo.
Verum tamen id negotium tam brevi tempore per Vestram Paternitatem Reverendissimam confectum non expectatis litteris regiis Vestrae Paternitati Reverendissimae fructuosissimum foret. Scit Vestra Paternitas Reverendissima me vanis scriptis non laborare.
Itaque vires intendat Vestra Paternitas Reverendissima, ut litterae Dominica Penthecostes hic advolarent, quibus honor bono praelato, Vestrae vero Paternitati Reverendissimae commodum bonum praestabitur.
Copiam litterarum regiarum Vestrae Paternitati Reverendissimae mitto, ex qua dominum ⌊auditor[em]⌋ ⌊maiestati regiae⌋ gratum et carum advertat.
Felicissime Vestra Paternitas Reverendissima valeat, quam Optimus Deus in annos longos foveat et protegat semper. Cuius manum exosculor.