Letter #782
Ioannes CAMPENSIS (Jan van CAMPEN) to Ioannes DANTISCUSNuremberg, 1532-05-03
Manuscript sources:
Early printed source materials:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo Domino Ioanni Dantisco Culmensi episcopo, regis serenissimi Poloniae apud caesaream maiestatem oratori etc. Ioannes Campensis salutem.
Habes tandem, modis omnibus ornatissime Praesul, succinctam in psalmos omnes paraphrasim, iuxta Hebraicam veritatem, in qua cum verbum verbo respondere non potuerit, versus tamen versibus secundum Hebraeorum exactissimam distinctionem, exacte respondent, qui in vulgata editione plurimis in locis confusi rem per se alioqui obscuram plus satis obscuriorem reddiderunt. Quis autem fuerit auctor huius editionis, qua ecclesia utitur, mea non multum refert, hoc unum tantum affirmo, indignam esse quae divo Hieronymo tribuatur: constat hunc per omnia Graecam editionem secutum, vertisse quicquid vertit, cuius non minus obscurus est auctor, quam est nostrae huius. Certum enim est ex ipso Aristaea, qui septuaginta duos interpretes iussu Ptolomaei regis in Aegyptum perduxit, quique quid egerint, quomodo a rege excepti fuerint, quot horas versioni singulis diebus impenderint, quodque non septuaginta cellulis, alii ab aliis seclusi fuerint, sed in una domo consultantes inter se, consonum quiddam ediderint, quod Graeco Demetrio describendum traderent, unico libello complexus est. Ex hoc ergo certum est et ex Iosepho in praefatione antiquitatum Iudaicarum, immo ex ipso divo Hieronymo non uno tantum loco, ipsos septuaginta duos tantum legem, hoc est quinque libros Mosi, in linguam Graecam transtulisse; absolverunt enim id, ad quod vocati fuerant, eo, inquit Aristaeas, dierum numero, quo erant ipsi, hoc est duobus et septuaginta. Haec paucis hic non sine causa commemorare libuit propter receptam, sed perniciosam persuasionem in Graecis de septuaginta et Latinis de vulgata editione, quod ea sit divi Hieronymi atque ob id in neutra quicquam mutare ex ipsis Hebraicis fontibus liceat, cum exstet iuxta Hebraicam veritatem editio alia, quam certissi f. Aiiir mum est esse ipsius Hieronymi: quamvis ecclesia nescio quo modo eam non receperit. Qui ergo nunc conatur melius quiddam afferre, quam usu receptum est, non diversum a Hieronymo, cum iniuria sanctissimi et doctissimi viri facit, sed idem penitus, quod olim faciebat ipse. Verum haec hactenus, ad me enim non multum pertinent, qui non interpretem ago, sed paraphrastem quique auctoritatem in ecclesia nullam ambio, nec cuiquam iniuriam facio, nisi forte obscuros locos, eosque non paucos ob nimis scrupulosam in reddendo verbum verbo fidem, explicuisse aliis verbis apertioribus, sit iniuriam facere. Ego tantum nativum quendam gustum horum psalmorum dare volui, futurum sperans, ut olim ecclesiae consensu totum vetus testamentum doctis et linguarum peritis in nostram linguam transferendum committatur, quemadmodum audio hunc nostrum summum pontificem Clementem septimum ante nuperrimam Romanae urbis expugnationem tentasse, ut videlicet ea provincia sex Iudaeis et sex Christianis Hebraice peritis mandaretur. Sed ad rem nostram revertamur, hanc paraphrasim, quam tantopere in publicum prodire cupis, maxima ex parte, ante aliquot annos Lovanii cum linguam Hebraicam in Buslidiano collegio profiterer, auditoribus meis non in hoc dictaveram, ut umquam evulgaretur, sed ut aliquos ad studium Hebraicarum litterarum invitarem, re ipsa ostendere conatus sum, non utilem solum, sed necessariam fore ad sacros auctores intellegendos eius linguae nonnullam cognitionem, quod quam videatur verisimile aliis nescio, de me hoc dicere possum, quod nullis commentariis in hunc psalmorum librum (puto enim me omnes propemodum legisse qui aliquo modo in pretio fuerint) tantum adiutus fuerim, quantum exigua, immo propemodum nulla sacrosanctae huius linguae notitia. Habe itaque, mi Dantisce, non nostri tantum saeculi praesulum decus, quod a me nullus impetrasset alius, quantumvis id multi conati sint, et boni et docti nec mediocriter magni viri, non quod illos iudicaverim hisce meis nugis indignos, sed quod mihi persuadere numquam potuerim aliquid inesse, quod doctis placere posset. Quid ergo causae sit fortasse ipse tu rogabis, cur nunc tibi dem, quod nulli dare constitueram. Paucis respondebo: fama nominis tui, qua mihi annis non paucis cognitus fuisti, et ipsa prae f. Aiiiv sentia, quae famam adeo non minuit, ut auxerit etiam vehementer, cogunt me credere plus tibi, quam ipsi mihi: deprehendi enim non fallacibus argumentis reculam quandam in te; oportet enim minimum quiddam esse, quod vix ulla linguae pluribus dignata est syllabis, quam una; ea Hebraeis est leb[1], Graecis - νους, Latinis - mens. Tu, si voles, ex reliquis linguis addes, novisti enim totius Europae ferme omnes; haec certe syllaba magis me rapuit in amorem tui, quam ullae tuae opes, aut in me innumera alioqui beneficia, et quid me non raperet, cum per eam, cum summa eruditione et nequaquam Sarmatica civilitate coniunctam, ad pontificale culmen evectus sis, et merito apud potentissimos principes tam sit gratiosus meus hic Sarmata, ut si quidlibet indutus celeberrima per loca vadat, omnis Dantiscum deceat color et status et res. Vale, Domine mi, et has qualescumque laboris mei primitias consule boni, meliora tibi promitto et alia multa et haec fortassis ipsa, si Deus vitam concesserit.
Norimbergae, 3 Maii 1532.
Postscript:
Titulos psalmis omnibus Hebraice addere constitueram, si Petreius typos habuisset ad praesentem usum politos satis. Verum ea iactura magna videri cuiquam non debet, propterea quod tantum Hebraice adscripturus fueram, persuasum enim habebam doctissimorum Iudaeorum opinione nihil illos facere ad psalmorum intellegentiam, sed praecipua vocabula, quae in illis ponuntur, significare instrumenta quaedam musica aut genera cantionum saeculis illis notissimarum. Hominibus Hebraicis reliqui eam pronuntiationem, qua apud nos nota sunt, nec enim possumus Latina scriptura ea cum nativa pronuntiatione sic reddere, ut Iudaeis et Latinis non merito ridiculi videamur.
[1 ] lebtranscribed by Hipler, two Hebrew letters in old print.