Letter #785
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1532-05-05
received Regensburg, [1532]-05-19 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
[Reverendo in Christo Patri], domino Ioanni Dan[tisco episcopo Cu]lmensi, apud sacram [caesaream et] catholicam maiestatem [regio ac no]stro oratori [sincere] nobis dilecto
Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. domina
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Accepimus litteras Strenuitatis Tuae datas 16 mensis Aprilis ex Ratisbona, quibus labores suos perscribit in negotio Montis nostri Serici, tam apud serenissimum imperatorem, quam apud serenissimum Romanorum, Hungariae et Bohemiae regem habitos et exemplum memorialis rei nostrae huiusmodi porrecti vidimus. In quo omnia vera et ex animi nostri sententia scripta probamus nec dubitamus rem successuram ex voto nostro, cum iusta et promissa sit, si diligentia et opera Strenuitatis Tuae accesserit, quam brevi experimento cognoscere licebit. Et bene valeat Paternitas Vestra.
Cracoviae, die 5 Maii 1532.
Bona regina subscripsit