Letter #787
Iustus Lodvicus DECIUS (DECJUSZ, DIETZ) to Ioannes DANTISCUSs.l., 1532-05-09
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Io[anni] Dantisco, electo et[ confir]mato Culmensi [episcopo, serenissimi P]oloniae regis [apud] caesaream celsitudinem oratori, domino et fautori gratioso
Salutem dico, Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiose et plurimum colende.
Reddita est mihi die 3 Maii epistula, quam 17 Aprilis Ratisbonae scripserat. Quod vero hactenus tam diu mutus fuerim, non mea culpa accidit. Nam cum annis ab hinc duobus ad me per fratrem suum Reverendissima Dominatio Vestra litteras dederat, quibus impatienti animo querebatur diuturnam suam e patria absentiam addens nonnihil aliarum tum corporis, cum rerum, molestiarum, rescripseram ego per eundem, rogavi, ut bono esset animo, futurum fore, ut brevi illum reverendissimum essem excepturus. Atque adeo non fui vanus augur. Cum frater istarum maiestatum exspectaret litteras, venit interea nuntius mortem episcopi Culmensis significans. Cum vero ille episcopatus Reverendissimae Dominationi Vestrae per principes designaretur atque litterae fratri darentur, addidi ego priori meo vaticinio congratulationem. Ad quas litteras dum nihil rescriberet, visum est mihi e Monte Regio proxima tunc aestate iterare congratulationem. Addidi epistulam principis litteris. Cum et tunc sileret, non potui tertio animum inducere, ut tacenti obstreperem. Habet Reverendissima Dominatio Vestra rem omnem. Et interea meo animo erga illam nihil decidit omnino.
Pergratum est mihi, quod praesuli Spirensi me commendavit. Utinam omnem condicionem meam ipse sciret Reverendissima Paternitas Tua et dixisset illi, non superbe quidem haec iacto apud illum, qui pro me nihil potest, sed ut dioecesanum meum patriae meae redderem benigniorem. Rescribo Reverendissimae Dominationi Suae. Quaeso, ut habeat litteras et illi ex animo commendor.
Novi nihil tale est, quod merito scribatur. Fui diebus proximis in Hungaria. Recrudescit bellum et Ferdinandiani aluntur spe. Qui Ioannem sequuntur, impune agunt rem suam.
Dominus Severinus Boner factus est castellanus Sarnoviensis, Auspitzensis et Satoriensis capitaneus. 5 huius mortua est sibi uxor, certe magno illius maerore. Eam cras sepeliemus. Moriuntur passim non pauci. Valeat Reverendissima Dominatio Vestra diu et felix.
Raptissime 9 Maii 1532.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servus Iostus scripsit