Letter #796
Helius EOBANUS Hessus (KOCH) to Ioannes DANTISCUSNuremberg, 1532-06-12
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo domino Ioanni Dantisco [...] text damaged⌈[...][...] text damaged⌉ epi text damaged⌈[epi]epi text damaged⌉scopo Culmensi, serenissimi regis text damaged⌈[egis]egis text damaged⌉ Poloniae apud caesaream maiestatem oratori etc. text damaged⌈[etc.]etc. text damaged⌉, domino et patrono perpetua fide colendo suo
Salve, optime ac humanissime princeps Dantisce, patrone mi.
Quod toto eo tempore, quo a te abii, nihil a me litterarum acceperis, in causa primum fuit, quod ex molestissimo itinere mirabiliter aliquot diebus nauseabam et vix aegre concoquebam istas Ratisbonenses crapulas. Cum ecce hic novis et ferme cotidianis interim accipior ab amicis, qui vel reducem me amplexabantur, vel novi cum his principibus advenerunt, a quibus cum tandem me extricassem, reversus ad mea studia Ecclesiasten paene absolvi versu elegiaco. Quod velim, Campensi nostro dicas, me nunc ipsius quasi auspiciis constanter et fortiter militare, quamquam et hoc, et omne militabitur in tuae spem gratiae. Quid vero istic de meo repentino, ut ne dicam clandestino, abitu sentiatis, scire pervelim. Nosti, quam sint poetis heteroclyta capitula et num ego tibi vesperi, hoc est pridie eius diei, quo abiturus eram, dixeram abiturum postridie me esse, etsi pediti foret abeundum? Quod ita quidem per spatium duorum milium factum est, tum forte fortunam currum nactus Nurenbergam salvus perveni. Interim nec a te, nec a Campensi ullas accipio litteras. E Causam mihi ipse fingo, quod fortasse meas vos exspectetis aut, si irati mihi estis, quod insalutatis omnibus istic domesticis abierim, cogitabitis, quamdiu contra praescriptum meum vobis morem gesserim, deinde, quae me res coegerint festinare.
Tibi, mi patrone, scio, quid sim pollicitus, nempe rediturum me perfecto Ecclesiaste, quod quia paucis diebus est futurum, scire valde cupio, sisne adhuc in eadem sententia atque istic tamdiu permansurus, donec ego rus rursus descendam ad Danubium. Ego vero, si voles, intra octiduum tecum ero et quamquam nec pennas habeo, nec ungulas, tamen vel curram, vel volabo, quo et quando iusseris. Sunt enim et erunt tua erga me immortalia beneficia, AAWO, AB, D. 3, f. 77v cui et si quae debeo, praestare fortassis non possum, dabo tamen operam, ut omnis posteritas ea me sinceriter praestare voluisse intellegat. De conventu horum principum nihildum certi est, quod scribam, et vos, quae hic agantur, melius istic quam nos hic scire existimo.
Hessus non advenit, sed tamen e suis quosdam misit, venturus tamen et ipse a quibusdam existimatur, αλλαταυτα ενγουνοσιθεωνκειται.
Saluta, precor, amantissime nostrum Campensem, illud amabile et candidum pectus, cui scribere nunc non licuit, cum ad cenam properarem, vocatus ad optimum virum dominum praepositum Divi Laurentii.
Quantus ego hic tuarum virtutum Ecclesiastes sim, non credis; nam circumveniunt et urgent me superinscribed⌈meme superinscribed⌉, nec respirare sinunt de te, velut contionantem. Fortunate Dantisce, qui tuarum virtutum praeconem Eobanum invenisti. Non enim non possum iocari tecum tam candide iocos omnes accipienti.
Saluta optimos viros, fratres germanos tuos, dominos Bernhardum et Georgium, dulcissimos nuper congerrones et collusores meos.
Avidissime tuas litteras exspectabo nec veniam, nisi lite vel litteris, vel nuntiis significaris.
Salutat te amanter uxorcula mea ac on the margin in place of crossed-out quam⌈quam ac ac on the margin in place of crossed-out quam⌉ nihil omnino aeque se desiderare ait ac saepe te videre et atque alloqui, idque imprimis, quod tu nuper scribebas, fieri te sibi compatrem.
Labor meus in Ecclesiasten spero, non erit tibi et Campensi ingratus; digna enim res est, in quam vel maximi quique impendantur labores. Sed nos de paupere vena quas damus exiguae decutiuntur opes.
Vale, praesulum ac litterarum decus vere unicum.
Nurenbergae, XII Iunii MDXXXII.
Vere tuus Eobanus Hessus
Postscript:
Salutat te reverenter noster Ioachimus, qui, quamquam haec scribenti non aderat, tamen hoc ut facerem, iam saepe mandavit.