Letter #798
Claude DODIEU de Vély to Ioannes DANTISCUS[village near Regensburg], [1532-06-15]
received Regensburg, [1532]-06-15 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo Domino, domino Ioanni Dantisco episcopo Culmensi, oratori serenissimi regis Poloniae
Reverendissime Domine.
Etsi plane intelligo, quantum adhuc operis supersit Dominationi Vestrae, non possum tamen adduci, quin ipsam hic exspectem, potest enim, quotiens voluerit, die tota in negotiis transacta crepusculo noctis hic adesse. Praemittat modo aliquem, qui significet adventum suum, ne imparatus et post cenam offendat. Licebit in crastinum redire ad aulam, nec minus tempestive, quam si illic pernoctasset, fruemur interim una deliciis et amoenitate huius villae, quam spondeo sibi non parum placituram. Adiungerem spem alteram alicuius voluptatis, nisi scirem, quam ingentibus curis distrahitur Dominatio Vestra et a sua innata iucunditate sevocatur.
Nos hic interea conquiescimus satis suaviter. Veremur tantum, ne otium istud in somnum evadat . Itaque postquam legimus nonnihil, interdum vertamur equo aut cumba, currimus nonnumquam aut, quod frequentius accidit, molliter ambulamus. Sed succedunt omnia tam placide, ut in cursu ipso, quantumvis celeri, videar mihi obdormivisse. Ita procul absunt istae nostrae visitationes a turbulenta vestra quiete, ut nulla ratione possim hic consequi, quin inter omnes curis labores animus quiescat prorsus ac se quasi despondeat. Eam ob rem cogor desiderare aut litteras Dominationis Vestrae aut adventum suum, quem imprimis cupio, sin ad vos redeo. Nequeo enim me diutius perpeti aut sufferre.
Sed potest, ut dixi, Dominatio Vestra venire aut significare, quid adversum Turcas statuatur, quid auxilii Bohemi promiserint, quid parent, qua die caesaris reditus a balneis exspectetur, quando simus istinc, et quo, profecturi. Item a Nuremberga quid audiatur, quae spes consilii ac eiusmodi contentionum paginam aut pugnam magnam, quae stomachum hunc languidum moveat excitet exagitet. Qui has perferet, iussi, ut responsum otiose praestoletur.
Bene valeat Reverendissima Dominatio Vestra ac quamprimum veniat.
Ita petit ac optat deditissimus servus ac obsequentissimus Dodeus.