Letter #806
Ioannes DANTISCUS to [Krzysztof SZYDŁOWIECKI]Regensburg, 1532-07-07
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Illustris Domine, domine observandissime. Obsequiorum meorum plurimam commendationem.
Non convenit, ut expostulem cum Illustrissima Dominatione Vestra, cui iam scripsi aliquoties, nam scio maerorem eius ob magnifici fratris sui et filii mortem conceptum in causa fuisse, quominus istiusmodi scriptionibus intendere potuerit. Omittere tamen non potui, quin scriberem non de rebus, quae hic aguntur, illas Illustrissima Dominatio Vestra ex meis ad serenissimam regiam maiestatem intelliget, sed quo animi Illustrissimae Dominationis Vestrae modo inustus dolor aliqua ex parte leniri posset. Mitto igitur Illustrissimae Dominationi Vestrae opusculum plane divinum, paraphrases in psalterium, multis prius involucris obductum, nunc adeo clarum et apertum, ut nullis aliis egeat commentariis. In eo, si Illustrissima Dominatio Vestra saepe legere non gravabitur, maiorem concepti maeroris partem evanescere et in Deum solum fiduciam sibi crescere atque amorem in illum in dies augeri sentiet. Quod quia non ingratum futurum Illustrissimae Dominationi omnino mihi persuasi, libellum hunc Dominationi Vestrae Illustrissimae mittendum censui, quem quaeso boni consulat et me, quo coepit, favore prosequatur. Christus Dominus noster Illustrissimam Dominationem Vestram quam diutissime sospitet et prosperet in omnibus mihique, ut illam brevi incolumem et felicissimam videre et coram multa cum illa colloqui possim, concedat.
Ex Ratisbona, 7 Iulii 1532.
Illustrissimae Dominationis Vestrae deditissimus Ioannes Dantiscus confirmatus episcopus Culmensis manu propria