Letter #807
Ioannes DANTISCUS to Bona SforzaRegensburg, 1532-07-07
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Serenissima Reginalis Maiestas et Domina, domina mea clementissima. Humillimam fidelis meae servitutis commendationem.
Cum tandem per hos tres menses, quibus hic cum magno meo dispendio sum immoratus, Serenissimae Maiestati Vestrae privilegium super Montem Sericum et remissionem pecuniarum summae, quae rebellibus debebatur, a maiestate caesarea obtinuerim, expeditionem hanc omnem una cum exemplo decretationum ad Serenissimam Maiestatem Vestram cum hoc cubiculario duxi transmittendam, curavi enim duplicatam fieri et illam ipse mecum feram. Potest igitur commode hanc, quam reddet cubicularius, Serenissima Maiestas Vestra mittere cum primis Neapolim. Quod si istae summae rebellium aliis datae non fuerint, ut hic dicunt nemini datas esse, quod caesar sciat, fieri non potest, quin ab illis Serenissima Maiestas Vestra liberabitur. De adoha non aliud efficere potui, quam id, quod in decretationibus habetur, similiter et de castellano permutando. Dabit igitur Serenissima Maiestas Vestra veniam, si non praestiti id, quod debui, id quidem praestiti, quod potui, quemadmodum, ut spero, brevi Serenissima Maiestas Vestra ex me coram latius intelliget.
Scipio de Summa rebus infectis iam pridem hinc abiit. Reliquit hic quendam, qui res eius curet. Huic dedi litteras Serenissimae Maiestatis Vestrae, quas ad illum nuper misit. Cum mihi valediceret, summopere rogavit, ut se Maiestati Vestrae plurimum commendarem. Praeseferebat optimum erga Serenissimae Maiestatis Vestrae servitia animum, quod idem dominus Alfonsus Valdesius Serenissimae Maiestatis Vestrae primarius secretarius testatus est, dicens in negotio Montiserici illum non pauca in favorem dixisse, quae tamen consiliarii aliter se habuisse sciebant. Discessit ex hac curia non admodum contentus. Nullum officiorum recuperavit, honorem dumtaxat suum, quem princeps Orangiae olim vicerex illi restituit, secum hinc asportavit et cum venisset Ferrariam usque, intellexi ibidem illum captum fuisse ob quasdam pecunias, quas in bello novissimo cuidam Ferrariensi acceperat, unde caesar domino duci acres scripsit litteras, ut liberaretur. Hanc rem notiorem Serenissimae Maiestati Vestrae arbitror, quam a me scribi possit.
Heri ex Italia posta huc venit, ferens famam reverendissimum cardinalem Columnam mortuum esse Neapoli et ut quidam putant, sublatum veneno opera summi etc.
Serenissimam Maiestatem Vestram in lectione psalmorum scio esse sedulam et cum in illis sint plurima adeo obscura, ut vix a quopiam fuerint intellecta, mitto Serenissimae Maiestati Vestrae in illos paraphrasim succinctam et claram, quam etc.
Quod reliquum est me humillime Serenissimae Maiestati Vestrae commendo Deumque rogo, ut me brevi illam sospitem et felicem videre et manum eius reverenter exosculari concedat.
Ex Ratisbona, 7 Iulii anno 1532.
Serenissimae Maiestatis Vestrae Reginalis humillimus servus et capellanus Ioannes Dantiscus confirmatus episcopus Culmensis manu propria