Letter #817
Hieronim ŁASKI to Ioannes DANTISCUSKäsmark, 1532-08-14
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo domino meo, domino episcopo Culmensi ad manus etc.
Reverendissime domine et amice observandissime. Salutem et servitiorum meorum commendationem.
Binas postquam e Gallia reversus sum accepi Vestrae Reverendissimae Dominationis litteras, unas iam ante aliquos dies allatas per dominum Maczeowsky, alteras vero die huius mensis 10. Illis scripsit se Vestra Dominatio Reverendissima trinas ad me dedisse, his autem queritur de taciturnitate mea et quod nihil respondissem accusat etc. Atque ita ago imprimis et habeo Vestrae Reverendissimae Dominationi gratias, quae memor nostrae mutuae veterisque benevolentiae ac consuetudinis toties ad me scripsit illicque apud caesaream maiestatem habuerit rationem mei ac fecerit satis desiderio meo, quod vicissim ego omni obsequio atque servitiis rependere volo illi et promitto. Quod vero tacuerim usque huc, fuit in causa primum, quia in his, quae mihi exhibitae fuere, litteris nihil adeo fuit magnum, ut opus esset maturiore festinatione, secundo quia in dies exspectabam Vestrae Reverendissimae Dominationis exoptatum et certe desideratissimum apud me adventum, quae ...dum ita sospes et omnibus acceptissima reversa est, ex animo gratulor, erat autem animus etiam Cracoviam usque visendum Vestram Reverendissimam Dominationem proficisci, ut cum illa veterem et caram amicitiam renovarem saturaremque animum meum de his et illis agendo ac disputando utque explorarem iudicium illius, quomodo sperandum esset nobis de pace et sopiendo isto Hungarico dissidio etc., quod ut fuisset bene compositum, feci quicquid potui, et licet non modicum laboris et impendii in id absumpserim, nollem tamen adhuc deesse concordiae promoveremque illam omni fide et studio diligenter, si scirem, quo pacto huic tanto operi manus applicandae essent. Nam ut ingenue fatear, multum apud me est pertaesa illa mea apud serenissimum Bohemiae regem tragoedia, cuius maiestas licet me habuerit et tenuerit gratiose, liberaliter ac humanissime, tamen quia non sinebat ad caesaream maiestatem proficisci, non modice offendit et articulos pactaque indutiarum ac praestitit his nunc malis occasionem, quibus de rebus et aliis multis, quia decrevi cum Vestra Reverendissima Dominatione esse praesens, tunc commodius disputabo. Nunc rogo, habeat me sibi commendatum et scribat, quanto tempore sit Cracoviae dimoratura.
Ex Kezmark, 14 Augusti anno 1532.
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Dominationis bonus frater et servitor Hieronymus de Lasko etc. manu propria