Letter #818
Łukasz GÓRKA to Ioannes DANTISCUSPoznań (Posen), 1532-08-20
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino domino Ioanni Dantisco Dei gratia episcopo Culmensi, domino colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine maior colendissime. Post diligentissimam sui commendationem.
Tametsi paucos abhinc dies gratulatus sum meis litteris Reverendissimae Vestrae Paternitati perillustrem ex tot legationibus reditum, non tamen alienum existimavi a vetusto meo erga Reverendissimam Vestram Paternitatem studio idem hac epistula facere, praesertim quod Vestram Reverendissimam Paternitatem ex tanto temporum intervallo mei oblivionem haud cepisse cognoscam, quod ut litteris ad me missis Reverendissima Paternitas Vestra testata est, ita nihil mihi gratius contingere potuit, quod talem ac tantum virum cum renovandae inter nos consuetudini esse redditum, tum communis patriae rebus consilio prudentiaque iuvandis diuturno omnium amicorum desiderio rediisse. Ac gratiam habeo ingentem, quod Vestra Reverendissima Paternitas dignata est mihi impartire nova de periculoso isto et difficili bello, cui certe multum timemus, nisi Deum propitium nobis habuerimus, qui Reverendissimam Paternitatem Vestram ad multum aevi conservet incolumem, ac me suae Reverendissimae Paternitati quam addictissimum esse persuasum habeat.
Datum Posnaniae, vigesima augusti die anno Domini M-o D-o XXXII-o.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae deditissimius Lucas comes de Gorca castellanus Posnaniensis et capitaneus Maioris Poloniae generalis