Letter #823
Stanisław RZECZYCA to Ioannes DANTISCUSRome, 1532-09-23
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dantisco Dei gratia episcopo Culmensi etc., domino gratiosissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiosissime.
Post osculum manus Vestrae Paternitatis Reverendissimae ac servitutis meae devotam commendationem.
Ex litteris Vestrae Paternitatis Reverendissimae Cracoviae ultima Iulii datis, XV Septembris mihi redditis, Vestrae Paternitatis Reverendissimae dulci patriae restitutam accepi, pro quo Vestrae Paternitati Raverendissimae gratulor plurimum.
Nisi reverendissimi domini mei benefactoris antistitis Cracoviensis litteris 23 Augusti redditis de indulto apostolico ordinandi ad sacros ordines pro suae paternitatis persona expediendo, monitus fuissem, Vestrae Paternitatis Reverendissimae mandatis et iussis satisfecissem. Quia tamen indultum scriptum ac expeditum fuit et sua Paternitas Reverendissima commisit, ut, si indultum pro sua Paternitate Reverendissima haberi non potuisset, saltem facultatem Vestrae Paternitatis Reverendissimae sacros ordines a quocumque Catholico antistite obtinuissem.
Cum vero sua Paternitas Reverendissima indultum habet Vestraeque Paternitati Reverendissimae multum dulcedinis ac laetitiae adicietur, si a tanto viro, cuius fama ac honore orbis fere plenus, sacros ordines suscipit et tandem in episcopum consecrabitur, in quo honore optimus Deus Vestram Paternitatem Reverendissimam conservet, tueatur ac defendat semper.
Reverendissimus dominus auditor camerae, cuius gratia Vestram Paternitatem Reverendissimam frequentibus scriptis forsan ad nauseam pulsavi, Vestram Paternitatem Reverendissimam salutat. Pro quo Vestrae Paternitati Reverendissimae supplico, ut quibuscumque modis ac viis apud reverendissimum dominum Cracoviensem Vestra Paternitas Reverendissima poterit, partes suas promovere non desinat. Aequissimum profecto est, ut qui nobis et patriae nostrae favet, etiam illi complaceatur, cuius mentem Vestrae Paternitatis Reverendissimae aperui. Et profecto, nisi haec causa Anglicana maledicta caesarianis illum exosum fecisset, honore canonicatus, quo omnium sententia est dignissimus, dudum fuisset honoratus. Profecto hic vir est de secretis, quo secundum Roma non habet. Vestra Paternitas Reverendissima domino reverendissimo Cracoviensi dabit modum et viam, quibus litterae regiae ad sacram caesaream maiestatem et reverendissimum cardinalem Medicci transmiti deberent et, ut fructum optatum haberent, sua dominatio reverenda dominus auditor a caesaris curia Vestrae Paternitatis Reverendissimae abicionem dolet plurimum, multum enim illi Vestrae Paterniti Reverendissimae potuisset commodare. Pontifex pro nostro auditore totus quidem, si via et modus caesarem leniendi aut se pensandi succederet. Vestra Paternitas Reverendissima istis mederi cum reverendissimo sciet nostro. Cuius paternitati Reverendissimae res haec est cordi.
Nisi ego ista explorata haberem numquam, reverendissimo Cracoviensi ac Vestrae Paternitati Reverendissimae hoc in negotio unam litteram ...mam scriberem. Valeat Vestra Paternitas Reverendissima, dominus meus, gratiosissime, felicissime.
Romae, XXIII Septembris 1532.
Vestrae Paternitatis Reverendissimae devotus servitor Stanislaus Rzeczicza
Postscript:
Ad praesens gratia Andreae Doriae triumphamus, namque classis Turcica prima praesentis mensis non procul a Creta conflicta ...te apparabat. Andreas illam cunctantem invasit aliquot galeras fustis XII subito opressit. Turcae celeritate navium se subduxerunt. Quos Andreas, prout res postulant, ob illas naves maximas et gravissimas miro modo armatas ex mari oceano per regem Portugaliae missas insequi non potuit. Tamen in mari speramus bene, utinam idem per terram cederet.
Abbas ille Farsensis latrunculorum receptator, qui cardinalem Sanctae Crucis legatum ad caesarem Genoae excipiendum missum captivaverit et in arce Bratiano aliquot dies tenuerat, post exilium, quo pontifex, ex quo manus effugerat, perpetuo illum damnaverat et bonis privaverat, nuper Iheronimum fratrem consanguineum ad caesarem cum equitibus ducentis contra Turcas euntem seu verius equites vix cum X per... sequentem cepit Prutenorum decentorum nebulonum auxiliis fultus. Quem Iheronimum fratrem ad castellum suum Vicovarum vulgo nominatum duxit, ad quod castellum, quia optime munitum, sibi negabatur accessus. Abbas ante portas castelli astans mortem Iheronimo fratri minabatur, nisi intus mittentur. Castellanus oppidi constanter negabat ingressum. Sceleratus abbas fratrem adolescentem formosum vix annos XVIII agentem vulnerare cepit. Castellanus, quia adolescentis educator fuit, lamentabili scelere expugnatus, Abbatem malum in castellum intromisit. Pontifex hac indignitate permotus, duo milia die uno et nocte conscribere iussit, ut abbas obsidetur. Nuper maiora tormenta a castello Sancti Angeli ducta ad moenia Vicivari vastanda. Abbas nequam matri Iheronimi, duos liberos habenti, nomine suo significavit, ut si tormentis maioribus res tractabitur, filium suum globis obicere pollicetur.
Mater misera pontifici supplicavit, ut filius vivus conservaretur, cum abbate concordantur. Papa tot sceleribus hominis excitatus ne lacrimis moratur. Alium filium, si Iheronimus perditur, matrem habere dicit. Ita exitum huius tragoediae lamentabilem querimur. Abbas omnibus Turcis est sceleratior.