Letter #828
Ioannes DANTISCUS to Piotr TOMICKICracow (Kraków), 1532-09-05
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Ioannes Dantiscus episcopus Culmensis Petro Tomiczki episcopo Cracoviensi vicecancellario
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime. Obsequiorum meorum plurimam commendationem.
Quod non venerim Petricoviam, ut constitueram, in culpa fuerunt negotia serenissimae reginalis maiestatis, quae hactenus me multa scriptione ad curiam caesaris, ad quam quibusdam de primis ibidem quattuor mittit equos eunuchos, detinuit. Nunc demum absolutus hodie Deo bene favente hinc solvo. Collocutus sum non pauca cum magnifico domino castellano Cracoviensi ratione coadiutoriae, qui promisit omnem operam modo mihi succedat praepositus Plotowski, quod in manu Dei et regis est. Scripsi ea in re quibusdam amicis, ut secrete hoc negotium, cum apud capitulum, tum etiam apud ipsum reverendissimum dominum Varmiensem cum aliis terrarum et civitatum Prussiae dominis bonis modis pertemptent, quod ego, postquam sospes ad eos applicuero, quantum possum promovebo, mihi ipsi non defuturus. Egique cum reverendissimo domino Premisliensi et castellano Cracoviensi, ne quicquam ea in re reverendissimo Varmiensi ante Reverendissimae Dominationis Vestrae huc reditum respondeatur et donec et ego Dominationi Vestrae Reverendissimae scribere possim, quales apud nostros in me offenderim animos et quibus modis instructio (seu litterae) BJ 6557, f. 351r ad reverendissimum Varmiensem et capitulum formanda sit. Qua de re Dominationi Vestrae Reverendissimae supplico, quemadmodum coepit, gratia Sua me et fortunas meas prosequatur. Quicquid umquam futurus sum, totus ero Dominationis Vestrae Reverendissimae. Cui me ex animo humiliter commendo.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Cracoviae, V-ta Septembris anno Domini MDXXXII.