Letter #83
Hieronymus AURIMONTANUS (GÜRTLER von Wildenberg) to Ioannes DANTISCUSThorn (Toruń), 1538-05-22
received [1538]-05-25 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo principi et domino, domino Ioanni Varmiensis Ecclesiae praesuli, domino meo gratiosissimo
Salutem plurimam dico.
Affinis hic tuus, qui Amplitudini Tuae meas reddiderit litteras, summis me cumulavit precibus, quo se Reverendissimae Paternitati Tuae unice commendarem rogaremque, ut Tuae Amplitudinis patrocinio auctoritate regia a tyrannide castellani Dibaviensis, a quo parum iuste impetitur, liberaretur. Quod tametsi sciam Reverendissimam Paternitatem Tuam ultro facturam, rogo tamen Amplitudinem Tuam, ne intra ardua ingentiaque negotia a regia maiestate tibi iniuncta huius affinis tui immemor esse velit, a Deo mercedem acceptura. Audiet enim Reverendissima Paternitas Tua coram, quam iniustam cum pauperculo illo indies tyrannus ludit tragoediam. Sed de his hactenus.
De scholis Culmensibus, de quibus superioribus litteris memini, nihil actum esse in his comitiis Marienburgensibus sciat. Nam Elbingenses rogabant privatim dominum reverendissimum Culmensem praesulem, velit illorum gymnasio et auxilio, et consilio esse, vellentque maiores huius terrae super ea re sollicitare. Quibus reverendissima paternitas sua respondit se magis ac magis obligatum fore Culmensi veteri illi gymnasio. Exspectabat itaque dominus reverendissimus Elbingensium in publica sessione petitionem, quam fecere nullam, quare sua reverendissima paternitas noluit de hac re quppiam movere. Iussit autem, ut cum in Altenhaus diverteret ad se quamprimum venirem, de rebus Culmensis studii hortatu Reverendissimae Paternitatis Tuae disserturi.
Quare rogo Reverendissimam Paternitatem Tuam, quo litteris meis ex comitiis Marienburgensibus datis respondeat aliquantulo aere misso, quo praelectores consulam academiae Culmensis, inter quos, ut omnium diligentissimum, ita omnium pauperrimum Ioannem Hymmelreichium, Reverendissimae Paternitatis Tuae stipendio militantem vestimentisque egentem, unice commendo.
Valeat Reverendissima Paternitas Tua quam sanctissime et Hieronimi tui litterarum responsione memor.
Datae Turuniae, 22 Maii 1538.
Tuae Reverendissimae Paternitatis cliens Hieronimus Aurimontanus, civis Turuniensis