Reverendo in Christo Patri, domino ⌊Ioanni episcopo Culmensi⌋ sincere nobis dilecto
⌊Sigismundus⌋ Dei gratia rex ⌊Poloniae⌋, magnus dux ⌊Lituaniae⌋, Russiae totiusque ⌊Prussiae⌋ ac ⌊Mazoviae⌋ etc. dominus et heres
Reverende in Christo Pater sincere nobis dilecte.
Expendentibus nobis in animo nostro diligenter, quam in periculosissimo statu nunc sint res Christianae et quam ingens discrimen immineat nobis, ⌊regno nostro⌋ et ⌊terris nostris Prussiae⌋, cum paries nobis proximus ardet, ardent enim omnia bello, nec solum in ⌊Hungaria⌋ et ⌊Austria⌋, sed in aliis quoque dominiis hostisque communis nominis Christiani quasi in limine est, operae pretium ergo est nobis unacum subditis nostris malum hoc maturo consilio antevertere rebusque nostris ita prospicere, ut nos ipsos, ⌊rempublicam⌋ dominiaque nostra servare possemus. Atque ideo conventum ⌊terris Prussiae⌋ generalem in ⌊oppido nostro Mariemburgensi⌋ pro 1532-09-29⌊die festo sancti Michaelis archangeli proxime venturo1532-09-29⌋ indicendum et statuendum omnibus ordinibus terrarum illarum duximus et indicimus ac statuimus praesentibus. Quare mandamus Strenuitati
Tuae, omnino habere volentes, ut ad praedictum conventum ad oppidum ⌊Mariemburg⌋ pro 1532-09-29⌊festo sancti Michaelis1532-09-29⌋ veniat, auditura ea, quae per nuntium nostrum declarabuntur de hisque una cum aliis consiliariis nostris et statibus ac ordinibus ⌊terrarum Prussiae⌋ studiosius efficaciusque quam antea consultura aliterque non factura pro gratia nostra.
Datum ⌊Cracoviae⌋, feria secunda proxima post festum Nativitatis Gloriosissimae Virginis Mariae anno Domini millesimo quingentesimo tricesimo secundo, regni vero nostri anno vigesimo sexto.
Ad mandatum sacrae ⌊regiae maiestatis⌋ proprium