⌊Martinus⌋ meus reddidit mihi litteras Dominationis Vestrae vigesima die, quam fuerant scriptae et serius profecto, quam cupiebam. Placuerunt nihilominus, ut solebant quaecumque proficiscebantur a Dominatione Vestra, sed illae imprimis, quae nuntiarunt, quam benigne et grate accepta fuerit Dominatio Vestra a serenissimo ⌊rege⌋. Quod etsi fore omnino sperabamus, cum ob vestra multa et praeclara merita, tum propter summam ⌊regis⌋ humanitatem et prudentiam singularem, fuit tamen mihi periucundum id intellegere ex litteris Dominationis Vestrae, cui ea de causa summopere gratulor et opto, ut ista fortuna diu et quam quietissime frui liceat. Nos post acceptas litteras vestras ⌊Nurembergam⌋ profecti sumus, ubi cum ⌊Eobano⌋ viximus satis suaviter. Incidit, ut plurimum, sermo de Dominatione Vestra, cuius memoriam mutuis poculis celebravimus, quam potui, frequentius. Reliquum temporis consumpsi in apparandis mihi necessariis ad istam expeditionem. ⌊Caesar⌋ interea praecesserat, cum ego reversus ⌊Ratisponam⌋ XXV huius mensis offendi reverendum dominum ⌊oratorem ⌊regis Angliae⌋⌋, qui reditum meum exspectabat. Cenavimus postridie apud me. Aderat ⌊Cornelius Sceperus⌋ ab ⌊Ulma⌋ rediens et a ⌊caesare⌋ praefectus machinis bellicis, quas ad exercitum deduxit. Nos illum postera die sumus secuti secundo ⌊Danubio⌋ et hic tandem appulimus festinantes ad ⌊caesarem⌋. Illic ubi advenerimus, occurret quidpiam, quod scribamus.
Ex ⌊Gallia⌋ nuntiantur omnia feliciter et ad votum ⌊Christianissimi⌋ succedere. ⌊Delphinus⌋ ex voluntate ⌊patris⌋ sumpsit ⌊Rhedoni⌋ coronam ⌊ducatus Armorici⌋, quem incolae petierunt uniri fisco regio et in posterum censeri iuris salici[1], quo quae provinciae censae sunt, dicuntur masculae et a regia corona numquam separantur, hoc illis liberaliter concessit Christianissimus, qui ex ⌊Andegavis⌋ V huius mensis scribebat se properare ⌊Lutetiam⌋, ut non esset exspectationi oratoribus, quos serenissimus ⌊Angliae Christianissimae maiestati⌋ suae destinavit, ut audio, conventuros, de die loco et forma congressus, qui speratur inter duos reges, qui valde et imprimis cupiunt communibus consiliis deliberare, quid ab eis praestari possit adversum ⌊Turcam⌋ et alias Christianae reipublicae pestes. Id scilicet omnino agent, si colloquentur. Exspecto omni hora reditum secretarii mei, quem iam diu misi in ⌊Galliam⌋. Si quid afferet, quod mereatur significari Dominationi Vestrae, non parcam litteris. Sed vellem, ut liceret mihi potius praesens narrare Dominationi Vestrae, cuius desiderio ita distrahor, ut sperem me hoc, quicquid est a ⌊Vienna⌋ itineris, ad vos posse triduo conficere, praemissis equis, qui disponantur ad cursum et sint parati ad mutationem. Statueram item istic consumere totum biduum et eisdem equis revehi ea celeritate, ut non plus octo diebus absim. Verum, qui ⌊istius regionis⌋ mores et festivam liberalitatem sunt experti, narrant eas esse blanditias et invitamenta puellarum vestrarum, ut verear, ne fiant illi viginti dies. Quo fit, ut non ausim, nisi impetrato prius privilegio, ut post biduum statim et si forte invitus extrudar ad viam ac dum istic ago, ne mihi ultra cyathos sex et eos quidem aqua dilutos una die bibere liceat. Ea condicione facta audebo forsan, ceterum et hoc adiecto, ne mihi liberum sit renuntiare privilegio nec possit etiam serenissimus mecum in hac causa dispensare. Ita mihi plane metuo, ita parum fido, quod si istuc veniam, praemoneo me fidei Dominationis Vestrae animam meam commissurum. Viderit postea Dominatio Vestra, quid de amico velit statuere ac si placet, interim rescribat aliquid. Petit dominus ⌊orator Angliae⌋ praesens suis verbis dicam salutem Dominationi Vestrae, quae bene valeat ac me, ut facit, amat.