Redii huc 15 huius incolumis. Inveni ⌊maiestatem reginalem⌋ de me optime contentam, de qua re mihi ipsi non mediocriter applaudo, cum alias illius maiestatem satis norim. Hanc gratiam (uti reor) nulla alia re mihi comparavi, nisi quod bis ex ⌊Vienna⌋ illius maiestati scripsi satis clare super omnibus, quae illic fiebant. Scripsi illinc et Dominationi Vestrae Reverendissimae semel nec dubito, quin litterae eidem redditae sint.
Non memini, si tunc dominus ⌊Valdesius⌋ coeperat male habere, sed cum illinc abirem, reliqui eum quodammodo in desperatis, uti saepius ex illius servis intellexi. Dicebant enim eum incepisse delirare et hoc non parum timoris seu potius desperationis nobis incussit, quod ulcus pestilentiale in i<n>guine non exiit, sed rediit in corpus. Deo Optimo Maximo eum commisi nec adhuc scio, quomodo habeat, ordinavi enim ⌊Viennae⌋, ut mihi scribatur de exitu casus ipsius. Cum adhuc sanus esset, dixit mihi bis ex curia ⌊caesaris⌋ Dominationi Vestrae Reverendissimae ante adventum meum esse scriptum, semel per proprium tabellionem. Resolvit me etiam oretenus super illis tribus articulis, per ⌊maiestatem reginalem⌋ mihi iniunctis, eo modo, ut Dominationi Vestrae Reverendissimae hic praedixerat, quam resolutionem utique maiestas sua aequo accepit animo, sensit enim antea eiusmodi futuram.
Paraverat etiam mihi expeditionem scriptam, sed nondum firmatam, antequam prosterneretur, quam habere tunc non potui propter caesaris abitionem, sed reliqui memoriale domino ⌊Cornelio Duplicio⌋, qui se ⌊maiestati reginali⌋ serviturum obtulit, verum in discess[u] meo tantum temporis non habuit, ut vel maiestati reginali vel Dominationi Vestrae Reverendissimae aliquid scribere po[sset]. Factus enim erat provisor seu profantmeis[ter] exercitus Hispanici et Italici, sed promisit se cum primis scripturum.
4 huius, cum ⌊caesar⌋ praecinctus esset ad discessum, adivi ⌊dominum Barensem⌋ illicque inveni dominum ⌊Cobos⌋, utr[umque] paratum ad equitandum cumque valedicerem, obtulerunt se ⌊maiestati reginali⌋ et ⌊illius maiestatis⌋ negotiis semper vigilantissime affuturos. Ubi et Dominationis Vestrae Reverendissimae mentio satis longa fuit, quam ego hic tota[m] aliquot vicibus, habens opportunissimum tempu[s], apud ⌊maiestatem regiam⌋ et ⌊reginalem⌋ retexui. Fu[it] ⌊illorum maiestatibus⌋ non ingratum ea audire, praes[er]tim hoc, quod multis verbis et iureiurand[o] affirmabant a plerisque annis nullum f[uis]se oratorem in curia ⌊caesareae maiestatis⌋ tam mag[ni]ficum, tam carum hominibus omnibus, etiam [ips]i caesari, in tanta reputatione et qui princ[ipi]bus suis adeo bonum lectum, eorum verba rep[eto],
stravisset. Ubi autem dixi eos et aliquot alios affirmare Dominationem Vestram Reverendissimam plures Hispanos amicos habere quam Polonos, qui etiam vitam pro eadem Dominatione Vestra Reverendissima in discrimen ponere audeant, maiestas regia videbatur gratissimo animo audire, nam risit hilare super hoc non parum et repetiit verba mea ad dominos astantes non sine optimo affectu. Feci hoc ipsum et apud reverendissimum ⌊dominum Cracoviensem⌋ in mensa. In crastino, cum dominus ⌊Tarlo⌋ canonicus mihi obviam venisset, meminit verborum meorum et dixit: „Optimum heri de domino episcopo Culmensi praeconium apud ⌊maiestatem regiam⌋ fecisti”. „Feci” - inquam - „nolens veri quicquam omittere”. Qua re et ipse dominus ⌊Tarlo⌋ et plerique plus affecti mihi videbantur facti, quam antea fuerint, cum Dominationi Vestrae Reverendissimae sine omni dubio tantam existimationem faveant. Nec hoc apud ⌊maiestatem regiam⌋ omisi, quod domini oratores ⌊Franciae⌋ et ⌊Angliae⌋ deliberarunt se velle venire in episcopatum Dominationis Vestrae Reverendissimae, quamprimum id commode facere poterunt, et si hac vice ⌊caesarea maiestas⌋ diutius Viennae morata fuisset, omnino deliberarant ire et videre Poloniam et Dominationem Vestram Reverendissimam, nec dubito, quin fecissent.
Quaesivi in discessu ex illis dominis, ⌊domino Barensi⌋ et ⌊Covos⌋, quaenam nova certa ⌊princi
pibus meis⌋ dicere possem super omnibus, quae ⌊Vi[en]nae⌋ per ⌊maiestatem caesaream⌋ agerentur. Responderunt se m[ihi] libenter impartituros, cum secreti nihil sit. In primis ⌊maiestas caesarea⌋ non credidit ⌊imperatorem Turcarum⌋ tam cito debuisse retrocedere, verum cum iam non adsit nec spes est conflictus, ibit caesar recta versus ⌊Genuam⌋, ibi classis iam est in ordine, nec usquam morabitur ali[quando], nisi forte ⌊Mantuae⌋. Misit etiam ⌊maiestas⌋ sua ad ⌊summum pontificem⌋
rogans, ut in ⌊Lumbar[dia]⌋ cum illius maiestate conveniat, quo colloqui poss[int], hiems quoque navigationem non impediet, qui[n] in ⌊Hispanias⌋ traiciatur. Hoc adiunxerunt: Reliquit ⌊fratri⌋ VIII milia ⌊Italorum⌋ et stipendium p[ro] duobus mensibus cum tota illa pecunia, quam ⌊summus pontifex⌋ misit pro X milia equiti[bus] conducendis, qui tunc nondum erant conducti. Re[li]quit etiam aliquot tormenta et nil ampli[us].
Nunc autem hic certa nova habemus, [quod] ⌊Itali⌋ in ⌊Ungariam⌋ proficisci noluerint, quia capitanei, nescio quomodo, cum stipendia[riis] egerint, res vera me latet. Dicunt, quod a ⌊caes[are]⌋ pecuniam acceperint et militibus noluer[int] dare eamque ob rem capitaneos aliquot captos es[se].
Summa summarum: Haec VIII M dispersa sunt, non visa ⌊Ungaria⌋. Bohemorum etiam XIIII M debebant proficisci in ⌊Ungariam⌋, verum quid fiat, nil scitur.
Nova apud nos haec sunt. ⌊Principes nostri⌋ optime habent, sed dominus ⌊castellanus Cracoviensis⌋ aeger est 4 infirmitatibus: senio, febri, ictericia et cordiaca coeperantque ante 3 dies dubitare etiam cum desperatione, sed iam incipiunt melius sperare, quamvis tepide. Dominus Deus ⌊illius magnificentiam⌋ salvet pro bono reipublicae.
Dominus ⌊Petrus Opalinski⌋ missus est ad ⌊imperatorem Turcarum⌋ orator dicuntque ⌊conventionem huius regni⌋ ob hoc protrahi usque ad Trium Regum festum, quo ille interim revertatur. Ipso absente, mihi iniunctum est docere ⌊maiestatem regiam iuniorem⌋ Allemanice, quare non licet, uti volui, venire in ⌊Prussiam⌋.
Me commendo et servitia mea in gratiam et benevolentiam Dominationis Vestrae Reverendissimae. Quae feliciter diu valeat.
⌊Dominus de Nassau⌋ ivit in Germaniam inferiorem. Adolescentem illum per Dominationem Vestram Reverendissimam illi commendatum non habet, quia morbus Gallicus coegit eum manere in ⌊Polonia⌋.