Letter #846
Sigmund von HERBERSTEIN to Ioannes DANTISCUSGrub, 1531-08-17
received Brussels, [1531]-09-06 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo domino, domino Ioanni Dantisco, episcopo Culmensi, serenissimi Poloniae regis oratori apud caesaream maiestatem, domino suo gratioso et observandissimo
Reverendissime Domine, Domine observandissime. Post servitiorum meorum commendationem.
Litterae Vestrae Reverendissimae Dominationis de 20 Iulii ad me datae una cum fasciculo ad illustrissimum et magnificum dominum, dominum castellanum Cracoviensem sunt mihi praesentatae undecima praesentis, quando ingrediebar fines Styriae. Quem fasciculum eadem die per postas ex Khinberg Viennam versus misi inconiungendo magistro postarum Viennae exsistenti cito diligentissime curet, illum Cracoviam mittat. Quod sine dubio facturum confido. Et si quod in multo maiori possem Vestrae Reverendissimae Dominationi inservire, id animi desiderio facerem et faciam semper. Scripsi Vestrae Reverendissimae Dominationi ant<e> paucos dies reditum meum ex Polonia et quod illic egerim, fasciculumque illum tunc ad me missum in manus domini Nicolai Nypschiti consignasse. Ab eo tempore non est, quod dignum sit ad Vestram Reverendissimam Dominationem perscribere, nisi quod dominus meus comes Nugarolis sollicitus est admodum suis litteris, ut saltem litterae Reverendissimae Dominationis Vestrae diligentissime per me curentur. Atque ita Vestrae Reverendissimae Dominationi me et servitia mea denuo commendo.
Ex aedibus coniugis meae Grueb, 17 Augusti anno Domini 1531.
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Dominationi deditissimus Sigismundus ab Herberstein.