» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #851

Jan KARNKOWSKI to Ioannes DANTISCUS
Wolbórz, 1532-11-08


Manuscript sources:
1fair copy in Latin, in secretary's hand, AAWO, AB, D. 67, f. 151 + f. [1] missed in numbering after f. 151

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, domino [e]t amico plurimum observando

Reverendissime in Christo Pater, domine et amice merito observande.

Redditae sunt mihi Dominationis Vestrae Reverendissimae litterae, quibus scribit Iacobum Rossmoller civem Culmensem sibi de me questum fuisse, quod illi nonnullas res morte olim Fransisci Parchenii cognati sui relictas, quae ad ipsum iure successionis devolvi deberent, retinere mandassem etc. rogatque Dominatio Vestra Reverendissima, ut ego eum rebus ipsis uti libere sinerem. Fateor, mi Reverendissime Domine, huiuscemodi relicta ipsius olim Francisci me iussisse retinere idque, si rem, ut se habet, cognoscet, me non temere egisse iudicabit. Etenim, ut palam est, olim Franciscus Parchenius per unum circiter annum omnium bonorum meorum et ecclesiae meae in Prussia et Pomerania constitutorum per me institutus agebat wladarium proventusque, census, decimas ac alias utilitates unius anni percepit. Quae, si diligenter, ut par erat, curata fuissent, ad summam duorum milium florenorum Polonicalium liberaliter procul dubio ascendere potuissent. Ad horum autem perceptorum rationem [con]stat ipsum in vita non amplius quam 883 floreni pecuniarum mih[i] [abso]lvisse ex postque brevi, uti Deo placuit, ex hac luce migravisse, [facto] tamen prius per eum testamento, quo cautum esse voluit, ut omnino ad exsecutionem illius non procedatur nec legata cuique distribuantur, nisi reddita mihi prius de omnibus per eum administratis sufficienti ratione et pro retentis omnimoda satisfactione praestita. A[tque] ita ego, tum non ignarus huius, quod ipse fructus meos percepisset mihique adhuc ad plenum minime satisfecisset, providens rebus meis, ut aliquantisper valeant, quam in toto pereant, relicta illius tam diu retinenda decrevi, quoad non fuerit mihi de bonis meis per eum administratis ad plenum responsum, quandoquidem et haec eius ultima voluntas exstitit.

Postremo inita utcumque ratione et calculo cum notariis, quos ipse ad suum illic nutum instituerat idque per medium proborum virorum quam moderatissime deductis, expositis et aliis deducendis, olim Franciscus compertus est mihi debere aliquot centa florenorum ultra retenta, quorum non amplius quam 90 florenos reliquit, nam fere omnes proventus illorum bonorum exegit. Verum ego alia damna et incommoda mea hac in re minime attendens multaque intolerabilia ab olim Francisco patienter sufferens, non nisi 128 florenos ab eius heredibus cupiebam, si vellent relicta per illum habere. Omitto ea, quae olim Franciscus parum frugaliter vivens frumenta daticia, quae a colonis villarum mearum, ut illic mos est, census nomine dari solent, percepit et in usus nescio quos convertit idque ultra frumenta ex horreis trium praediorum percepta, quae supra quadringentos florenos constituere potuerant.

His itaque pensatis cognoscet plane Reverendissima Dominatio Vestra meum grave damnum, quod mihi haec olim Francisci administratio attulit bonique consulet me retin[ui]sse res eius morte derelictas, quas tamen, ut dixi eius cogn[atis] [e]tiam praesentibus, praesto sum mandare extradi, modo sati[sfactum] sit mihi pro summa 128 florenorum.

Commendo me Reverendissimae Domination[i] [Vest]rae. Quae valeat felix et incolumis diutissime.

Ex Wolborz, 8 Novembris anno Domini MDXXXII.

Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae Ioannes Dei gratia episcopus Wladislaviensis