» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #857

Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUS
Padova, 1532-11-29


Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 19, No. 1

Auxiliary sources:
1register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), f. 171

Prints:
1HE 1 No. 9, p. 20 (in extenso; Latin register)
2AT 14 No. 524, p. 802-803 (in extenso; Polish register)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dantisco, episcopo Culmensi, domino colendissimo

Ex re mea cum esse intelligerem, clarissime Antistes, ut relicta Bononia eo me conferrem, ubi reconditis atque abditis e fontibus litterarum studia haurirem, non alibi maiorem mihi eius rei facultatem futuram iudicavi quam Patavii, ubi Lazarus Bonamicus, admirabili doctrina vir, optimos quosque tam Graecos, quam Latinos scriptores divinitus interpretatur. Feci itaque libenter, ut eum mihi virum quibuscunque possem officiis demererer meque in illius amicitiam et familiaritatem insinuarem. Quod posteaquam humanitate illius consecutus sum, nihil mihi fuit antiquius frequenti viri consuetudine atque colloquio.

Superioribus itaque diebus, cum variis de rebus sermo nobis incidisset, tui quoque, pro eo atque virtus tua et eruditio meretur singularis, facta est ab eo perhonorifica mentio. Multa de usu, qui sibi tecum intercedebat, multa de doctrina tua minime vulgari, multa de humanitate incredibili verba faciebat. Deinde cum longius sermo processisset, visa sibi esse dicebat duo apud te horologia miro artificio fabricata, quorum cum magno desiderio teneretur, pudore se tamen prohibitum fuisse, quo minus ea abs te petere auderet. Magno se empturum, si simile aliquod adipisci posset. Ego cum adiecisse hominem ad horologia animum viderem, hortatus sum, ut ea de re ad te scriberet , nihil me dubitare, quin si haberes, facturus illi esses copiam. Ille, cunctanter quidem et timide, recepit tamen se facturum. Deinde sententiam mutavit et de libris nescio quibus ad te scripsit, quos se vehementius cupere dicebat. Ego tamen faciendum putavi, ut de iis rebus certiorem te facerem, atque obtestor tuam humanitatem, ut quoad eius fieri abs te possit, des operam, ne horologii eiusmodi desiderio diutius torqueatur vir is, in quem omnes omnia ornamenta si conferant, tamen pro dignitate ornare non possint.

Singulari me abs te beneficio affectum iudicabo. Hoc quoque oro, ut meae in scribendo libertati ignoscas. Nam quamvis te fortuna, quam mores tibi tui finxerunt, in alto dignitatis gradu collocavit, nihil tamen dubito, quin adhuc nos, humili et abiecto loco constitutos, quae tua est singularis humanitas, respicere dignaturus sis.

Scripsi ad te antea gratulationem, quam ut redditam tibi esse non dubitem, facit fides honestissimi adolescentis Andreae Dluscki, cui perferendam dedi. Nunc me gratiae tuae illi pristinae totum commendo atque trado. Deum oro, ut te diu salvum esse velit et incolumem. Celsitudinem tuam quaeso, qua me antea benevolentia prosecutus es, eadem in me esse pergas semper tibi futurum deditissimum. Vale, Praesul dignissime, mihique domine in primis observande.

Patavii, pridie Divi Andreae 1532.

Reverendissimae Dominationis tuae clientulus deditissimus Stanislaus Hosius